Matthaeus - Caput 7

Matthaeus 7.1 nolite iudicare ut non iudicemini Matthaeus 7.2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis Matthaeus 7.3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides Matthaeus 7.4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo Matthaeus 7.5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui Matthaeus 7.6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos Matthaeus 7.7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis Matthaeus 7.8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur Matthaeus 7.9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei Matthaeus 7.10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei Matthaeus 7.11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se Matthaeus 7.12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae Matthaeus 7.13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam Matthaeus 7.14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam Matthaeus 7.15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces Matthaeus 7.16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus Matthaeus 7.17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit Matthaeus 7.18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere Matthaeus 7.19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur Matthaeus 7.20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos Matthaeus 7.21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum Matthaeus 7.22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus Matthaeus 7.23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem Matthaeus 7.24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram Matthaeus 7.25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram Matthaeus 7.26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam Matthaeus 7.27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna Matthaeus 7.28 et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius Matthaeus 7.29 erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei

Matthaeus : Caput 7

Reflections on Matthew Chapter 7 Matthew chapter 7 concludes the Sermon on the Mount with powerful warnings and exhortations. What criteria does Jesus establish for life in the Kingdom? This incisive text addresses essential themes such as judgment, persistent prayer, and discernment. Significant passages include the Golden Rule and the parable of the two foundations. Matthew 7 emphasizes the importance of listening to and putting Jesus' teachings into practice.

Five Enlightening Bible Passages

Consider with us five Bible passages that shed light on the fundamental truths of this final chapter:

Luke 6:37

"Do not judge, and you will not be judged. Do not condemn, and you will not be condemned. Forgive, and you will be forgiven." » This verse echoes Jesus' teaching in Matthew 7:1-2 on the importance of not judging others.

James 1:22

"Be doers of the word, and not hearers only, deceiving yourselves. » This passage reflects Jesus' teaching in Matthew 7:24-27 about the importance of not only listening to, but also putting his teachings into practice.

John 14:13-14

"And I will do whatever you ask in my name, so that the Father may be glorified in the Son. Whatever you ask in my name, I will do it." » This verse relates to Jesus' teaching on prayer in Matthew 7:7-11, emphasizing the power of prayer in our relationship with God.

Galatians 5:22-23

"But the fruit of the Spirit is love, joy, peace, patience, kindness, faithfulness, gentleness, and self-control. Against these things there is no law." » This passage illustrates the "good fruits" mentioned by Jesus in Matthew 7:17-20, encouraging us to cultivate these virtues in our daily lives.

Revelation 3:20

"Behold, I stand at the door and knock. If anyone hears my voice and opens the door, I will come in and dine with him, and he with me. » This verse reflects Jesus' teaching in Matthew 7:7-8 about asking, seeking, and knocking, inviting us into an intimate relationship with Him.

By meditating on these passages, we are called to deepen our understanding of Jesus' teachings and to live them fully in our daily lives.