Matthieu - Caput 6

Matthieu 6.1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est Matthieu 6.2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam Matthieu 6.3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua Matthieu 6.4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi Matthieu 6.5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam Matthieu 6.6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi Matthieu 6.7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur Matthieu 6.8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum Matthieu 6.9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum Matthieu 6.10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra Matthieu 6.11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie Matthieu 6.12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris Matthieu 6.13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo Matthieu 6.14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra Matthieu 6.15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra Matthieu 6.16 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam Matthieu 6.17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava Matthieu 6.18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi Matthieu 6.19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur Matthieu 6.20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Matthieu 6.21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum Matthieu 6.22 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit Matthieu 6.23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt Matthieu 6.24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae Matthieu 6.25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum Matthieu 6.26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis Matthieu 6.27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum Matthieu 6.28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent Matthieu 6.29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis Matthieu 6.30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei Matthieu 6.31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur Matthieu 6.32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis Matthieu 6.33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis Matthieu 6.34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

Matthieu : Caput 6

The Devotional Life According to Matthew 6

Chapter 6 of the Gospel of Matthew continues the Sermon on the Mount, focusing on the devotional life of Jesus' disciples. This richly instructive text invites us to reflect on how we live for God. How does Jesus teach us to lead a life in accordance with His will?

Practices of Charity, Prayer, and Fasting

In this chapter, Jesus discusses the essential practices of charity, prayer, and fasting, emphasizing the importance of sincerity and discretion. He reminds us that our actions must be motivated by a genuine desire to please God, rather than by the need to be seen by men.

The Lord's Prayer and Heavenly Treasures

Matthew 6 also contains the famous Lord's Prayer, which teaches us to better understand our relationship with God. Moreover, Jesus warns us against anxiety, urging us to seek first the Kingdom of God and His righteousness.

Five Enlightening Bible Passages

Let's consider together five Bible passages that align with the transformative teachings of this pivotal chapter:

1. 1 Kings 3:13-14

"And I will also give you what you have not asked for: riches and fame. So there will be no king like you throughout your lives. And if you walk in my ways and obey my statutes and my commandments, as your father David did, I will give you long life."

This verse echoes Jesus' teaching on the priority of seeking the Kingdom of God (Matthew 6:33).

2. Psalms 55:22

"Cast your cares on the Lord, and he will sustain you; he will never allow the righteous to fall."

This psalm resonates with Jesus' invitation not to worry (Matthew 6:25-34).

3. Ecclesiastes 5:2

"Do not be hasty with your lips or with your heart to promises before God. God is in heaven and you are on earth, so speak little."

This verse emphasizes the importance of prayer, as taught by Jesus (Matthew 6:7-8).

4. Daniel 9:9

"The Lord our God is merciful and forgiving, even though we have rebelled against him."

This passage reinforces Jesus' teaching on forgiveness in the Lord's Prayer (Matthew 6:12, 14-15).

5. Proverbs 30:8-9

"Keep far from me lies and deceit; do not give me poverty or riches; give me only the food I need. Otherwise, having too much, I will deny you and leave you, saying, 'Who is the Lord?' If I were poor, I could steal, thus dishonoring the name of my God."

These verses relate to Jesus' teaching on "our daily bread" and our trust in God for our sustenance (Matthew 6:11, 25-34).