Matthieu - Caput 5

Matthieu 5.1 videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius Matthieu 5.2 et aperiens os suum docebat eos dicens Matthieu 5.3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum Matthieu 5.4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram Matthieu 5.5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur Matthieu 5.6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur Matthieu 5.7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur Matthieu 5.8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt Matthieu 5.9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur Matthieu 5.10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum Matthieu 5.11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me Matthieu 5.12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos Matthieu 5.13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus Matthieu 5.14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita Matthieu 5.15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt Matthieu 5.16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est Matthieu 5.17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere Matthieu 5.18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant Matthieu 5.19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum Matthieu 5.20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum Matthieu 5.21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio Matthieu 5.22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis Matthieu 5.23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te Matthieu 5.24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum Matthieu 5.25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris Matthieu 5.26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem Matthieu 5.27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis Matthieu 5.28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo Matthieu 5.29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam Matthieu 5.30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam Matthieu 5.31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii Matthieu 5.32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat Matthieu 5.33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua Matthieu 5.34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est Matthieu 5.35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis Matthieu 5.36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum Matthieu 5.37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est Matthieu 5.38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente Matthieu 5.39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram Matthieu 5.40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium Matthieu 5.41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo Matthieu 5.42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris Matthieu 5.43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum Matthieu 5.44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos Matthieu 5.45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos Matthieu 5.46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt Matthieu 5.47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt Matthieu 5.48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

Matthieu : Caput 5

The Sermon on the Mount: A Revolutionary Ethic

Chapter 5 of the Gospel of Matthew marks the beginning of the Sermon on the Mount, a crucial moment in Jesus' teaching. In this passage, Jesus proposes a new ethic to his disciples, a call to live by principles that transcend traditional laws. This groundbreaking text presents the Beatitudes, teaches the role of salt and light, and reinterprets the Mosaic Law.

Topics Covered

This chapter addresses fundamental themes such as:

Matthew 5 establishes a high standard of living in the Kingdom of God, inviting everyone to examine their own lives in light of these profound teachings.

Five Enlightening Bible Passages

To better understand the timeless principles of this thought-provoking chapter, we invite you to examine five biblical passages that resonate with the teachings of Jesus. :

These verses remind us of the importance of a life guided by humility, wisdom, and justice, in accordance with Jesus' call to live according to the values ​​of the Kingdom of God.