Matthieu - Caput 4

Matthieu 4.1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo Matthieu 4.2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit Matthieu 4.3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant Matthieu 4.4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei Matthieu 4.5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi Matthieu 4.6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum Matthieu 4.7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum Matthieu 4.8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum Matthieu 4.9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me Matthieu 4.10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies Matthieu 4.11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei Matthieu 4.12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam Matthieu 4.13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim Matthieu 4.14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam Matthieu 4.15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium Matthieu 4.16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis Matthieu 4.17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum Matthieu 4.18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores Matthieu 4.19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum Matthieu 4.20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum Matthieu 4.21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos Matthieu 4.22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum Matthieu 4.23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo Matthieu 4.24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos Matthieu 4.25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen

Matthieu : Caput 4

The Temptation of Jesus and the Beginning of His Ministry

Chapter 4 of the Gospel of Matthew immerses us in a pivotal moment in Jesus' life, when he faces temptation and begins his ministry. This powerful account illustrates how Jesus, through his faith and determination, overcomes evil and prepares to fulfill his divine mission.

Trials in the Desert

In the desert, Jesus faces three temptations, each revealing Satan's subtlety and the power of God's response. By quoting Scripture, Jesus establishes not only his victory over the enemy, but also his deep understanding of God's Word.

The Calling of the First Disciples

After his victory over the temptations, Jesus begins to gather his disciples. This call marks the beginning of a community of believers, ready to follow the Master and participate in His saving work.

The Healing Ministry in Galilee

Chapter 4 also highlights Jesus' healing ministry in Galilee, where he brings hope and light to those who are suffering. His mission is a fulfillment of prophecy, testifying to His divine authority.

The Prophecy of Isaiah

Matthew 4:14-16 quotes Isaiah 9:1-2, affirming that even those who have lived in darkness will see a great light. This light is Jesus himself, who comes to illuminate the path of lost souls and bring redemption.

Meditation on Bible Passages

We invite you to meditate on five biblical passages that resonate with the crucial themes of Matthew 4:

By meditating on these verses, we can better understand Jesus' mission and how he calls us to live in the light of his truth.