Matthieu - Caput 23

Matthieu 23.1 tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos Matthieu 23.2 dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei Matthieu 23.3 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt Matthieu 23.4 alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere Matthieu 23.5 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias Matthieu 23.6 amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis Matthieu 23.7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi Matthieu 23.8 vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis Matthieu 23.9 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est Matthieu 23.10 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus Matthieu 23.11 qui maior est vestrum erit minister vester Matthieu 23.12 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur Matthieu 23.13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare Matthieu 23.14 [] Matthieu 23.15 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos Matthieu 23.16 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet Matthieu 23.17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum Matthieu 23.18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet Matthieu 23.19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum Matthieu 23.20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt Matthieu 23.21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso Matthieu 23.22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum Matthieu 23.23 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere Matthieu 23.24 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes Matthieu 23.25 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia Matthieu 23.26 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum Matthieu 23.27 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia Matthieu 23.28 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate Matthieu 23.29 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum Matthieu 23.30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum Matthieu 23.31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt Matthieu 23.32 et vos implete mensuram patrum vestrorum Matthieu 23.33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae Matthieu 23.34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem Matthieu 23.35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare Matthieu 23.36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam Matthieu 23.37 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti Matthieu 23.38 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta Matthieu 23.39 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini

Matthieu : Caput 23

The Denunciation of Religious Hypocrisy

Matthew 23 stands as one of Jesus Christ's most severe denunciations of religious hypocrisy. This passage raises a fundamental question: why does the Messiah condemn the religious leaders of his time? In a poignant speech, Jesus pronounces seven "woes" against the scribes and Pharisees, exposing their hypocrisy, pride, and injustice.

Jesus weeps over Jerusalem, predicting a coming judgment, thus revealing God's heart for authentic worship and true justice. This chapter highlights the dangers of all forms of empty religiosity and invites everyone to deeply reflect on their own faith.

Five Enlightening Bible Passages

Let us consider together five biblical passages that resonate with the urgent warnings of this powerful chapter.

Malachi 2:7

"The lips of the priest should keep knowledge, and everyone should wait for instruction from his mouth, for he is the messenger of the Lord of hosts." » This verse echoes Jesus' criticism of the scribes and Pharisees, thus emphasizing the responsibility of religious leaders to transmit divine truth.

Proverbs 1:7

"The fear of the Lord is the beginning of knowledge, but fools despise wisdom and discipline." » This proverb contrasts with the attitude of the scribes and Pharisees, who boasted of their knowledge while ignoring the true wisdom that God demands.

Micah 6:8

"He has shown you, O man, what is good and what the Lord requires: to practice justice, to love faithfulness, and to walk humbly with your God. » This verse summarizes the essence of what God expects of us, in contrast to the legalism criticized by Jesus in Matthew 23.

Isaiah 29:13

“The Lord said, ‘These people draw near to me with their mouth and honor me with their lips, but their heart is far from me. Their worship consists only of rules taught by men. » Jesus quotes this verse in Matthew 15:8-9, and the idea is reaffirmed in his criticism of the Pharisees in Matthew 23.

Ezekiel 34:2

“Son of man, prophesy against the shepherds of Israel; prophesy and say to them, ‘Thus says the Lord: Woe to the shepherds of Israel who are self-seeking! Should not shepherds care for their flock?’” » This verse resonates with Jesus' criticism of religious leaders who neglected their spiritual responsibilities.

As we meditate on these passages, we are called to examine our own lives and ensure that our worship is genuine and in accordance with God's expectations. May our faith be authentic, nourished by the knowledge and practice of righteousness, humility, and faithfulness.