Matthieu - Caput 24

Matthieu 24.1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi Matthieu 24.2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur Matthieu 24.3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi Matthieu 24.4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat Matthieu 24.5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent Matthieu 24.6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis Matthieu 24.7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca Matthieu 24.8 haec autem omnia initia sunt dolorum Matthieu 24.9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum Matthieu 24.10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem Matthieu 24.11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos Matthieu 24.12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum Matthieu 24.13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit Matthieu 24.14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio Matthieu 24.15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat Matthieu 24.16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes Matthieu 24.17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua Matthieu 24.18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam Matthieu 24.19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus Matthieu 24.20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato Matthieu 24.21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet Matthieu 24.22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi Matthieu 24.23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere Matthieu 24.24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi Matthieu 24.25 ecce praedixi vobis Matthieu 24.26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere Matthieu 24.27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis Matthieu 24.28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae Matthieu 24.29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur Matthieu 24.30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate Matthieu 24.31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum Matthieu 24.32 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas Matthieu 24.33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis Matthieu 24.34 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant Matthieu 24.35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt Matthieu 24.36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus Matthieu 24.37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis Matthieu 24.38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe Matthieu 24.39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis Matthieu 24.40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur Matthieu 24.41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur Matthieu 24.42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit Matthieu 24.43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam Matthieu 24.44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est Matthieu 24.45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore Matthieu 24.46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem Matthieu 24.47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum Matthieu 24.48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire Matthieu 24.49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis Matthieu 24.50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat Matthieu 24.51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

Matthieu : Caput 24

Jesus' Eschatological Discourse According to Matthew 24

Matthew chapter 24 reveals Jesus' eschatological discourse, addressing crucial questions about the future of the world. In this passage, Jesus prophesies the destruction of the temple and answers the disciples' questions about the signs of the end times. He warns of false messiahs, wars, persecutions, and the Great Tribulation, culminating in His Second Coming.

This chapter emphasizes the need for vigilance and faithfulness in the face of coming difficulties. Jesus' prophecies offer both hope and warning to Christ's disciples, reminding them of the importance of remaining steadfast in the faith. Let us consider five biblical passages that amplify the prophetic themes of this crucial chapter.

1. Daniel 9:27

"He will make a covenant with many for one week. At the middle of the week, he will put an end to sacrifice and offering. And in one wing of the temple will be placed the terrible sacrilege, until the end decreed for it comes to it." This verse is echoed in Matthew 24:15, where Jesus refers to the "abomination of desolation."

2. Joel 2:31

"The sun will be turned into darkness and the moon into blood before the great and terrible day of the Lord comes." This passage refers to the cosmic signs mentioned by Jesus in Matthew 24:29, emphasizing the importance of celestial events in the eschatological context.

3. Zechariah 14:5

"You will flee through my valley among the mountains, for it will reach to Azel. They will flee as they fled from the earthquake in the days of Uzziah king of Judah. ​​Then the Lord my God will come with all his saints." This verse echoes the coming of the Son of Man described in Matthew 24:30-31, announcing a glorious return.

4. Genesis 7:6-7

"Noah was six hundred years old when the flood waters fell on the earth. Noah, his sons, his wife, and his sons' wives entered the ark to escape the waters of the flood." Jesus refers to Noah and the flood in Matthew 24:37-39, comparing these days to his Second Coming and urging preparation.

5. Isaiah 13:10

"The stars and constellations of the sky will not show their light. The sun will be darkened when it rises, and the moon will not give its light." This verse also refers to the cosmic signs mentioned by Jesus in Matthew 24:29, describing the events that will precede the Day of the Lord.

As we meditate on these passages, we are invited to remain vigilant and faithful, confident in the hope of the promise of our Lord's return. May these scriptures strengthen our faith and guide us in our Christian walk.