Deutéronome - Caput 8

Deutéronome 8.1 omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris Deutéronome 8.2 et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non Deutéronome 8.3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini Deutéronome 8.4 vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est Deutéronome 8.5 ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te Deutéronome 8.6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum Deutéronome 8.7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi Deutéronome 8.8 terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis Deutéronome 8.9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiuntur Deutéronome 8.10 ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi Deutéronome 8.11 observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie Deutéronome 8.12 ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis Deutéronome 8.13 habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam Deutéronome 8.14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Deutéronome 8.15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima Deutéronome 8.16 et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui Deutéronome 8.17 ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt Deutéronome 8.18 sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat dies Deutéronome 8.19 sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas Deutéronome 8.20 sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri

Deutéronome : Caput 8

Reflection on Deuteronomy Chapter 8

Deuteronomy chapter 8 invites us to meditate on the lessons learned from the wilderness. This passage raises a vital question: How do trials shape the faith of God's people? Through this significant text, we are reminded of God's care during the forty years spent in the wilderness. It warns against pride and self-confidence, while calling for gratitude.

Chapter Themes

This chapter highlights God's loving discipline, the miraculous provision of manna, and the dangers of prosperity without humility. We invite you to examine with us five biblical passages that relate to the profound themes of this reflection.

Biblical Passages to Consider

Matthew 4:4: "Jesus answered, 'It is written: Man shall not live by bread alone, but by every word that proceeds from the mouth of God.'" - Here, Jesus directly quotes Deuteronomy 8:3 to respond to Satan's temptation.

1 Corinthians 10:9: "We must not put the Lord to the test, as some of them did and were killed by serpents." - The apostle Paul is referring to the warning in Deuteronomy 8:2 about not testing God.

Hebrews 12:11: "No discipline for the time being seems to be a source of joy, but rather of sorrow. But later on, it produces fruits of righteousness and peace for those who have been trained by it." - This passage reflects the theme of divine discipline evoked in Deuteronomy 8:5.

1 Timothy 6:17: "Command those who are rich in this present world not to be arrogant and not to put their hope in the uncertainty of riches, but in God, who richly provides everything for our satisfaction." - Paul echoes the warning in Deuteronomy 8:17-18 against forgetting God in prosperity.

Revelation 3:17: "You say, 'I am rich and have acquired riches and have need of nothing.' Yet he does not recognize that he is miserable and worthy of compassion, poor, blind and naked." - This passage underscores the warning in Deuteronomy 8:11-14 regarding forgetting God in prosperity.

Conclusion

By turning to these teachings, we are called to cultivate a deep faith and to recognize divine providence in all the circumstances of our lives. May these reflections guide us on the path of humility and gratitude.