Deutéronome - Caput 1

Deutéronome 1.1 haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum Deutéronome 1.2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne Deutéronome 1.3 quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis Deutéronome 1.4 postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai Deutéronome 1.5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere Deutéronome 1.6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis Deutéronome 1.7 revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten Deutéronome 1.8 en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos Deutéronome 1.9 dixique vobis illo in tempore Deutéronome 1.10 non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae Deutéronome 1.11 Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est Deutéronome 1.12 non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia Deutéronome 1.13 date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes Deutéronome 1.14 tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere Deutéronome 1.15 tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula Deutéronome 1.16 praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus Deutéronome 1.17 nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam Deutéronome 1.18 praecepique omnia quae facere deberetis Deutéronome 1.19 profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne Deutéronome 1.20 dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis Deutéronome 1.21 vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas Deutéronome 1.22 et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates Deutéronome 1.23 cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis Deutéronome 1.24 qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra Deutéronome 1.25 sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis Deutéronome 1.26 et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri Deutéronome 1.27 murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret Deutéronome 1.28 quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi Deutéronome 1.29 et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos Deutéronome 1.30 Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis Deutéronome 1.31 et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum Deutéronome 1.32 et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro Deutéronome 1.33 qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis Deutéronome 1.34 cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait Deutéronome 1.35 non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris Deutéronome 1.36 praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum Deutéronome 1.37 nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc Deutéronome 1.38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli Deutéronome 1.39 parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam Deutéronome 1.40 vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri Deutéronome 1.41 et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem Deutéronome 1.42 ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris Deutéronome 1.43 locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem Deutéronome 1.44 itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma Deutéronome 1.45 cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere Deutéronome 1.46 sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore

Deutéronome : Caput 1

Moses' Final Discourse in Deuteronomy 1

Chapter 1 of Deuteronomy marks the beginning of Moses' solemn discourse, in which he recalls crucial memories for the people of Israel. This founding text recaps Israel's journey from Horeb, the appointment of leaders, and the episode of the spies sent into Canaan. Moses emphasizes the importance of obedience to God, the consequences of rebellion, and God's faithfulness that remains despite human failures.

Deuteronomy 1 thus sets the tone for the exhortations and laws that follow, inviting the people to reflect on their spiritual journey. We invite you to explore five biblical passages that shed light on the central themes of this introductory chapter.

Illuminating Bible Passages

Numbers 13:31

"But the men who were with him said, 'We cannot attack the people, for they are stronger than we.'"This verse refers to Deuteronomy 1:28, recalling the people's fear of entering the Promised Land.

Hebrews 3:19

"So we see that because of their unbelief they could not enter in." This passage reflects on the events recounted in Deuteronomy 1, interpreting Israel's disobedience as a lack of faith.

Psalms 106:24-25

"Then they rejected the desirable land; they did not believe his promise. They murmured in their tents and did not obey the voice of the Lord." These verses summarize the events described in Deuteronomy 1, highlighting Israel's rebellion.

Acts 7:36

"He brought them out of Egypt, performing wonders and miraculous signs in Egypt, at the Red Sea, and in the wilderness for forty years." Stephen refers to the events of the Exodus and the wilderness wanderings, recalled in Deuteronomy 1.

1 Corinthians 10:5

"However, God was not pleased with most of them; so their bodies were scattered in the wilderness." Paul reflects on the generation that died in the wilderness, as mentioned in Deuteronomy 1.

These passages invite us to meditate on our own faith and commitment to God, while reflecting on the lessons learned from Israel's history. May these reflections nourish our spirituality and strengthen our obedience to God's word.