Deutéronome - Caput 2

Deutéronome 2.1 profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore Deutéronome 2.2 dixitque Dominus ad me Deutéronome 2.3 sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem Deutéronome 2.4 et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos Deutéronome 2.5 videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir Deutéronome 2.6 cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis Deutéronome 2.7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit Deutéronome 2.8 cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab Deutéronome 2.9 dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem Deutéronome 2.10 Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe Deutéronome 2.11 quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim Deutéronome 2.12 in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus Deutéronome 2.13 surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum Deutéronome 2.14 tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus Deutéronome 2.15 cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio Deutéronome 2.16 postquam autem universi ceciderunt pugnatores Deutéronome 2.17 locutus est Dominus ad me dicens Deutéronome 2.18 tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar Deutéronome 2.19 et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem Deutéronome 2.20 terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim Deutéronome 2.21 populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis Deutéronome 2.22 sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens Deutéronome 2.23 Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis Deutéronome 2.24 surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium Deutéronome 2.25 hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur Deutéronome 2.26 misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens Deutéronome 2.27 transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram Deutéronome 2.28 alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum Deutéronome 2.29 sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis Deutéronome 2.30 noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides Deutéronome 2.31 dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam Deutéronome 2.32 egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa Deutéronome 2.33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo Deutéronome 2.34 cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam Deutéronome 2.35 absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus Deutéronome 2.36 ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis Deutéronome 2.37 absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster

Deutéronome : Caput 2

God's Sovereignty in Israel's Journey

Chapter 2 of Deuteronomy continues Moses' historical account, illustrating how God led the people of Israel through foreign lands. This meaningful text recounts the journey through the desert, the encounters with Edom, Moab, and Ammon, as well as the decisive victory over Sihon. It highlights God's sovereignty over the nations, His provision for Israel, and the faithful fulfillment of His promises.

Deuteronomy 2 thus reinforces God's faithfulness to His people, affirming that, despite the challenges and obstacles they encounter, His presence and guidance remain constant. Let's explore together five biblical passages that intertwine with the major themes of this historic chapter.

Judges 11:18

"Then they passed through the wilderness, around the land of Edom and Moab, and passed to the east of Moab, and camped on the other side of the Arnon. They did not enter the territory of Moab, for the Arnon was their border."

This passage echoes the account in Deuteronomy 2, highlighting Israel's journey around Edom and Moab, and testifying to divine guidance in their journey.

Amos 2:9

"I destroyed the Amorites before them, though they were as tall as cedars and strong as oaks. I destroyed their fruit above and their roots below."

This verse recalls the victory over the Amorites, mentioned in Deuteronomy 2:24-37, and underlines God's power in the battles fought by His people.

Joshua 24:8

"I brought them into the land of the Amorites, who lived in east of the Jordan. They fought against you, but I delivered them into your hand. I destroyed them before you, and you took possession of their land."

Joshua here recaps the events recounted in Deuteronomy 2, concerning the conquest of the Amorite territory, affirming divine providence at every step of the way.

Psalms 136:19-20

"Sihon king of the Amorites, for his steadfast love endures forever; and Og king of Bashan, for his steadfast love endures forever."

This psalm celebrates the triumphs over Sihon and Og, detailed in Deuteronomy 2 and 3, and reminds us that every victory is a reflection of love God's eternal blessing for His people.

Nehemiah 9:22

"You gave them kingdoms and nations, and divided them into regions. They conquered the land of Sihon king of Heshbon and the land of Og king of Bashan."

Nehemiah recalls the conquests recorded in Deuteronomy 2 and 3, emphasizing that these successes were not the result of chance, but stemmed from divine providence, which guides and protects His people.

Through these passages, we can confidently affirm that God's hand guided the people of Israel throughout their journey, and that His faithfulness remains unwavering throughout the ages.