Deutéronome - Caput 3

Deutéronome 3.1 itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai Deutéronome 3.2 dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon Deutéronome 3.3 tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionem Deutéronome 3.4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan Deutéronome 3.5 cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros Deutéronome 3.6 et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos Deutéronome 3.7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus Deutéronome 3.8 tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon Deutéronome 3.9 quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir Deutéronome 3.10 omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan Deutéronome 3.11 solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus Deutéronome 3.12 terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad Deutéronome 3.13 reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum Deutéronome 3.14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem Deutéronome 3.15 Machir quoque dedi Galaad Deutéronome 3.16 et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum Ammon Deutéronome 3.17 et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem Deutéronome 3.18 praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti Deutéronome 3.19 absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis Deutéronome 3.20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis Deutéronome 3.21 Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es Deutéronome 3.22 ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis Deutéronome 3.23 precatusque sum Dominum in tempore illo dicens Deutéronome 3.24 Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae Deutéronome 3.25 transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum Deutéronome 3.26 iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me Deutéronome 3.27 ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum Deutéronome 3.28 praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es Deutéronome 3.29 mansimusque in valle contra fanum Phogor

Deutéronome : Caput 3

Israel's Victories and the Power of God

Chapter 3 of the book of Deuteronomy looks back on Israel's early conquests, revealing the victories God granted to his chosen people. This pivotal text recounts the defeat of Og of Bashan, the distribution of the Transjordanian lands, and the preparation for the conquest of Canaan. It highlights God's power in battle, the importance of courage, and the transition of leadership from Moses to Joshua.

Illuminating Bible Passages

Let's consider five Bible passages that illustrate the enduring principles outlined in this strategic chapter.

Psalm 135:10-11

"He struck down many nations and killed mighty kings: Sihon king of the Amorites, Og ​​king of Bashan, and all the kingdoms of Canaan." This psalm celebrates the victories over Sihon and Og, succinctly detailed in Deuteronomy 3.

Joshua 13:8

"The Reubenites and the Gadites, along with the other half of the tribe, had received the inheritance that Moses had given them east of the Jordan, as Moses the servant of the Lord had determined." This passage refers to the land distribution mentioned in Deuteronomy 3:12-17.

1 Chronicles 5:23

"The inhabitants of the half-tribe of Manasseh were numerous; they lived in the region from Bashan to Baal-Hermon, Senir, and Mount Hermon." This verse refers to the area assigned to the half-tribe of Manasseh, as described in Deuteronomy 3:13.

2 Corinthians 3:7

"Now if the ministry that brought death, which was engraved in letters on stones, came with glory, so that the Israelites could not look at the face of Moses because of the glory, even temporary, that shone on his face." The apostle Paul alludes to Moses' glory, which contrasts with his humility, as highlighted in Deuteronomy 3:23-26.

Hebrews 3:5

"Moses was faithful as a servant in all the house of God, testifying of those things which should be spoken in the future." This verse praises Moses' faithfulness, highlighted by his leadership described in Deuteronomy 3.

By meditating on these passages, we can better understand how God guides His people and the importance of strong faith in the trials. May these reflections nourish our spiritual commitment and our confidence in divine power.