Deutéronome - Caput 7

Deutéronome 7.1 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te Deutéronome 7.2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis earum Deutéronome 7.3 neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo Deutéronome 7.4 quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito Deutéronome 7.5 quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite Deutéronome 7.6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram Deutéronome 7.7 non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores Deutéronome 7.8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti Deutéronome 7.9 et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes Deutéronome 7.10 et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur Deutéronome 7.11 custodi ergo praecepta et caerimonias atque iudicia quae ego mando tibi hodie ut facias Deutéronome 7.12 si postquam audieris haec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis Deutéronome 7.13 et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi Deutéronome 7.14 benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis Deutéronome 7.15 auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis Deutéronome 7.16 devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui Deutéronome 7.17 si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego quomodo potero delere eas Deutéronome 7.18 noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Aegyptiis Deutéronome 7.19 plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis Deutéronome 7.20 insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint Deutéronome 7.21 non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis Deutéronome 7.22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae Deutéronome 7.23 dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur Deutéronome 7.24 tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos Deutéronome 7.25 sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui Deutéronome 7.26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est

Deutéronome : Caput 7

The Holiness of Israel in Deuteronomy 7

Chapter 7 of the book of Deuteronomy solemnly addresses the holiness of Israel. This foundational text teaches us how God's people should interact with neighboring nations. A complete separation from the Canaanite nations is commanded, and intermarriage is strictly forbidden. In return, this chapter promises blessings to those who obey God's commandments.

Deuteronomy 7 highlights the divine election of Israel, God's steadfast love for his people, and his power to fulfill his promises. This text thus establishes Israel's unique identity as God's chosen people. To deepen our understanding of the eternal principles from this chapter, we invite you to meditate on five significant biblical passages.

1 Peter 2:9

"But you are a chosen generation, a royal priesthood, a holy nation, the people of God, to declare the praises of Him who called you out of darkness into His marvelous light."

In this verse, Peter echoes the language of Deuteronomy 7:6, affirming that Israel is a chosen people, which also applies to the Church.

Romans 9:4-5

"Their mission is the adoption of children; to them belong divine glory, the covenants, the giving of the law, the temple worship, and the promises. These are the patriarchs, and from them comes the human lineage of Christ, who is God above all, blessed forever! Amen."

Here Paul reflects on the privileges of Israel mentioned in Deuteronomy 7, thus acknowledging the divine choice of the people of Israel.

Galatians 3:16

"The promises were made to Abraham and his descendants. Scripture does not say, and to his descendants,” as if speaking of many, but “to his descendant,” implying that there is only one, who is Christ.

In this passage, Paul interprets the promises of Deuteronomy 7:8-9 as being fully fulfilled in Jesus Christ.

Revelation 2:14

“However, I have a few things against you: you have some there who hold to the teachings of Balaam, who taught Balak to lie in wait for the Israelites, inciting them to eat things sacrificed to idols and to indulge in fornication."

This passage refers to the warning in Deuteronomy 7:16 against idolatry and mixing with other nations, emphasizing the importance of remaining faithful to divine truth.

James 1:12

"Blessed is the man who endures temptation, for after death he will receive the crown of life, which God has promised to those who love him."

James reminds us here of the promise of blessing for those who remain faithful, an echo of the promises found in Deuteronomy 7:12-15.

As we meditate on these passages, we are invited to reflect on our own call to holiness and faithfulness to God, while remembering the spiritual heritage we have in Christ.