Deutéronome - Caput 9

Deutéronome 9.1 audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad caelum usque muratas Deutéronome 9.2 populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere Deutéronome 9.3 scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi Deutéronome 9.4 ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae deletae sint nationes Deutéronome 9.5 neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob Deutéronome 9.6 scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae cervicis sis populus Deutéronome 9.7 memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti Deutéronome 9.8 nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit Deutéronome 9.9 quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens Deutéronome 9.10 deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est Deutéronome 9.11 cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis Deutéronome 9.12 dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile Deutéronome 9.13 rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sit Deutéronome 9.14 dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit Deutéronome 9.15 cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu Deutéronome 9.16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam vobis ostenderat Deutéronome 9.17 proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro Deutéronome 9.18 et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis Deutéronome 9.19 timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice Deutéronome 9.20 adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum Deutéronome 9.21 peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit Deutéronome 9.22 in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiae provocastis Dominum Deutéronome 9.23 et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis Deutéronome 9.24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi Deutéronome 9.25 et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus Deutéronome 9.26 et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti Deutéronome 9.27 recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum Deutéronome 9.28 ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine Deutéronome 9.29 qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento

Deutéronome : Caput 9

Reflections on Deuteronomy Chapter 9 Deuteronomy chapter 9 invites us to a deep introspection regarding Israel's pride. The question is: why does Moses remember the people's rebellions? This incisive passage evokes the episode of the golden calf, Moses' intercession, and other rebellions that occurred in the desert. It highlights God's undeserved grace, as well as the dangers of complacency and the importance of humility before the Lord. Deuteronomy chapter 9 warns us against spiritual presumption. As we consider these warnings, we invite you to meditate on five biblical passages that shed light on the essential principles presented in this solemn chapter. 1. 1 Corinthians 10:7

"Do not be idolaters, as some of them were, as it is written: 'The people sat down to eat and drink, and rose up to feast.'" Here, Paul cites the incident of the golden calf, recalled in Deuteronomy 9:16-21, emphasizing the danger of idolatry.

2. Romans 9:31-32

"But Israel, seeking a righteous law, did not obtain it. Why? For they did not seek it by faith, but, so to speak, by works. They stumbled over the stumbling block." Paul reflects on the theme of Deuteronomy 9:4-6, asserting that Israel's blessing does not come from its own righteousness.

3. Hebrews 3:8-9

"Do not harden your hearts as in the rebellion, in the time of trial in the wilderness, where your ancestors tempted me, testing me, even though they had seen my deeds for forty years." This passage evokes Israel's rebellion mentioned in Deuteronomy 9:7, calling us not to repeat the mistakes of the past.

4. Acts 7:51

"You are a rebellious people, stubborn in heart and ears! Just as your ancestors were, you always resist the Holy Spirit!" Stephen echoes the description of Israel as a "stiff-necked people" in Deuteronomy 9:6, 13, emphasizing the need to remain receptive to God's voice.

5. 2 Peter 3:9

"The Lord is not slow about his promise, as some count slowness. But he is patient with you, not wanting anyone to perish but everyone to come to repentance." Peter reminds us of God's patience, a theme present in Moses' intercession in Deuteronomy 9:25-29, encouraging us to seek reconciliation with the Lord.

As we meditate on these passages, may we commit ourselves to cultivating humility and faith, remembering God's grace that accompanies us each day.