Ruth - Caput 2

Ruth 2.1 erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum nomine Booz Ruth 2.2 dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in agrum et colligam spicas quae metentium fugerint manus ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi Ruth 2.3 abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech Ruth 2.4 et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus Ruth 2.5 dixitque Booz iuveni qui messoribus praeerat cuius est haec puella Ruth 2.6 qui respondit haec est Moabitis quae venit cum Noemi de regione moabitide Ruth 2.7 et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum quidem domum reversa est Ruth 2.8 et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis Ruth 2.9 et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt Ruth 2.10 quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem Ruth 2.11 cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas Ruth 2.12 reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius confugisti alas Ruth 2.13 quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non sum similis unius puellarum tuarum Ruth 2.14 dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias Ruth 2.15 atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret praecepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam Ruth 2.16 et de vestris quoque manipulis proicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat Ruth 2.17 collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram id est tres modios Ruth 2.18 quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat Ruth 2.19 dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur Ruth 2.20 cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo Ruth 2.21 et Ruth hoc quoque inquit praecepit mihi ut tamdiu messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur Ruth 2.22 cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis eius exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi Ruth 2.23 iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur

Ruth : Caput 2

Divine Providence in Ruth Chapter 2

Chapter 2 of the book of Ruth poignantly reveals divine providence in the lives of Ruth and Naomi. This chapter questions how God acts through acts of kindness and generosity. The captivating story of Ruth's encounter with Boaz while gleaning in his fields invites us to contemplate the themes of levirate marriage, generosity, and divine concern for the marginalized.

Ruth 2 demonstrates how actions that may seem minor to human eyes have a significant impact on God's plan. We invite you to consider with us five biblical passages that resonate with the redemptive themes of this inspiring chapter.

Correlated Bible Passages

Leviticus 19:9-10: "When you harvest your land, do not reap to the edge of your field or gather the fallen ears. Do not cross over your vineyard twice or gather the fallen grapes. Leave them for those who need them and for those abroad." This divine law concerning the harvest explains why Ruth was able to glean in Boaz's field, thus illustrating God's kindness.

Proverbs 31:30: "Beauty is deceptive and beauty fleeting, but a woman who fears the Lord will be praised." This verse reflects Ruth's virtuous character, which Boaz recognizes and praises, thus emphasizing the importance of faith and virtue in our lives.

Psalm 41:1: "How blessed is the one who considers the poor! The Lord delivers you in times of adversity." This passage demonstrates Boaz's kindness to Ruth, a poor foreigner, and highlights the call for solidarity with the most deprived.

Matthew 25:35: "For I was hungry, and you gave me food; I was thirsty, and you gave me drink; I was a stranger, and you welcomed me." These words of Jesus echo Boaz's actions in caring for Ruth, a stranger in need, and remind us of our mission to welcome and serve others.

Galatians 3:28: "There is neither Jew nor Greek, slave nor free, male nor female; for all are one in Christ Jesus." This verse illustrates how Boaz treated Ruth, a Moabitess, with dignity and equality, emphasizing the universality of divine love.

Meditating on these passages, we are invited to live an active faith and embody God's goodness in our daily relationships. May our hearts be open to acts of generosity and compassion, like Ruth and Boaz.