Ruth - Caput 3

Ruth 3.1 postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi Ruth 3.2 Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat Ruth 3.3 lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit Ruth 3.4 quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi iacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas Ruth 3.5 quae respondit quicquid praeceperis faciam Ruth 3.6 descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus Ruth 3.7 cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus eius pallio se proiecit Ruth 3.8 et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem iacentem ad pedes suos Ruth 3.9 et ait illi quae es illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es Ruth 3.10 et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites Ruth 3.11 noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse virtutis Ruth 3.12 nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior Ruth 3.13 quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane Ruth 3.14 dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris Ruth 3.15 et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quae portans ingressa est civitatem Ruth 3.16 et venit ad socrum suam quae dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo Ruth 3.17 et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuam Ruth 3.18 dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est

Ruth : Caput 3

Ruth Chapter 3: A Pivotal Moment in Redemptive History

Chapter 3 of the book of Ruth immerses us in a crucial moment in redemptive history, where courage and integrity shape the destinies of the characters. The nighttime encounter between Ruth and Boaz at the threshing floor is a powerful illustration of how trust in God can inspire us to act boldly and wisely.

Themes Expressed in Ruth 3

This chapter explores profound themes such as female initiative, male honor, and the sensitivity of interpersonal relationships. It invites us to reflect on how each of us can act with faith and conviction, even in difficult circumstances.

Five Enlightening Bible Passages

To better understand the complex themes of Ruth 3, let's explore together five biblical passages that shed light on its meaning:

By meditating on these passages, we can better appreciate the depth of the story of Ruth and Boaz, and how it teaches us to live our faith with courage and integrity.