Ruth - Caput 1

Ruth 1.1 in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis Ruth 1.2 ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi Ruth 1.3 et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum filiis Ruth 1.4 qui acceperunt uxores moabitidas quarum una vocabatur Orpha altera Ruth manseruntque ibi decem annis Ruth 1.5 et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito Ruth 1.6 et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas Ruth 1.7 egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda Ruth 1.8 dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum Ruth 1.9 det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis et osculata est eas quae elevata voce flere coeperunt Ruth 1.10 et dicere tecum pergemus ad populum tuum Ruth 1.11 quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis Ruth 1.12 revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios Ruth 1.13 si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me Ruth 1.14 elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae Ruth 1.15 cui dixit Noemi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea Ruth 1.16 quae respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus Ruth 1.17 quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te separaverit Ruth 1.18 videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere Ruth 1.19 profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres haec est illa Noemi Ruth 1.20 quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens Ruth 1.21 egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens Ruth 1.22 venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur

Ruth : Caput 1

Ruth Chapter 1: A Story of Love and Redemption

Chapter 1 of Ruth immerses us in a moving narrative of love and redemption in the midst of adversity. How can faithfulness triumph over tragedy? This text recounts the poignant journey of Naomi and Ruth from Moab to Bethlehem, a journey marked by grief, loyalty, and hope.

Deep Themes

This chapter explores essential themes such as divine providence, family commitment, and the inclusion of Gentiles in God's plan. Ruth 1 sets the stage for a story that foreshadows the coming of the Messiah.

Enlightening Bible Passages

Let's examine five Bible passages that shed light on the profound themes of this inspiring chapter:

The story of Ruth and Naomi reminds us that, even in the darkest times, faithfulness and love can lead us to an unexpected and precious redemption.