Romains - Caput 7

Romains 7.1 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit Romains 7.2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri Romains 7.3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro Romains 7.4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo Romains 7.5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti Romains 7.6 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae Romains 7.7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces Romains 7.8 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat Romains 7.9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit Romains 7.10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem Romains 7.11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit Romains 7.12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum Romains 7.13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum Romains 7.14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato Romains 7.15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio Romains 7.16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona Romains 7.17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Romains 7.18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio Romains 7.19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago Romains 7.20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Romains 7.21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet Romains 7.22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem Romains 7.23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis Romains 7.24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius Romains 7.25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

Romains : Caput 7

The Believer's Internal Conflict According to Romans 7

Romans chapter 7 takes an in-depth look at the internal conflict every believer faces when faced with sin. This intense and revealing text highlights how divine law reveals our vital need for Christ. The apostle Paul vividly describes the bitter struggle with sin that dwells within him, illustrating the universal conflict of believers throughout the ages.

Main Themes of Romans 7

This chapter addresses crucial topics such as the purpose of the law, the nature of sin, and the desire for complete liberation. Furthermore, Romans 7 sets the stage for the victorious life in the Spirit described in the following chapter, emphasizing the importance of this spiritual transformation.

Five Enlightening Bible Passages

Let us now consider five Bible passages that shed light on the fundamental themes addressed in Romans 7:

These passages, resonating with the teachings of Romans 7, remind us of the importance of understanding our relationship with the law and the power of divine grace to free us from sin.