Romains - Caput 8

Romains 8.1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant Romains 8.2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis Romains 8.3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne Romains 8.4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum Romains 8.5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt Romains 8.6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax Romains 8.7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest Romains 8.8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt Romains 8.9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius Romains 8.10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem Romains 8.11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis Romains 8.12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus Romains 8.13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis Romains 8.14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei Romains 8.15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater Romains 8.16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei Romains 8.17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur Romains 8.18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis Romains 8.19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat Romains 8.20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem Romains 8.21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei Romains 8.22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc Romains 8.23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri Romains 8.24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat Romains 8.25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus Romains 8.26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus Romains 8.27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis Romains 8.28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti Romains 8.29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus Romains 8.30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit Romains 8.31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos Romains 8.32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit Romains 8.33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat Romains 8.34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis Romains 8.35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius Romains 8.36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis Romains 8.37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos Romains 8.38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines Romains 8.39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

Romains : Caput 8

Life in the Spirit and the Believer's Eternal Security

Romans chapter 8 celebrates life in the Spirit and the believer's eternal security. This triumphant text reveals how the Spirit empowers us to live the Christian life to the fullest. It describes freedom from condemnation, our adoption as children of God, and the certainty of future glorification. Themes include the mortification of sin, the guidance of the Spirit, and God's eternal purpose. Romans 8 culminates with a powerful declaration of God's inseparable love for us.

Exploring Bible Passages

Let's examine five Bible passages that resonate with the glorious themes of this inspiring chapter:

John 1:12

"But to those who received him, to those who believed in his name, he gave the right to become children of God. » This verse illustrates the theme of adoption, which is found in Romans 8:14-17.

Philippians 1:6

"I am convinced that he who began a good work in you will carry it on to completion until the day of Christ Jesus. » This passage reflects confidence in God's work, as expressed in Romans 8:28-30.

1 Peter 4:1

"Therefore, since Christ suffered in the body, arm yourselves also with the same mind, for he who has suffered in the body has ceased from sin. » Peter here evokes the theme of suffering and future glory, as mentioned in Romans 8:17-18.

Ephesians 1:13-14

"In him, when you heard and believed the word of truth, the gospel that saved you, you were sealed with the Holy Spirit of promise, which is the guarantee of our inheritance until the redemption of those who belong to God, to the praise of his glory. » This passage relates to the concept of the Spirit as firstfruits, in connection with Romans 8:23.

Hebrews 7:25

"Therefore, he is able to save forever those who draw near to God through him, because he always lives to make intercession for them. » This verse reflects the idea of ​​Christ's intercession, as mentioned in Romans 8:34.

These passages remind us of the depth of our faith and the richness of God's promises. By relying on these truths, we can live in the light of the Spirit and in the assurance of our eternal inheritance.