Proverbes - Caput 28

Proverbes 28.1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit Proverbes 28.2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit Proverbes 28.3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames Proverbes 28.4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum Proverbes 28.5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia Proverbes 28.6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus Proverbes 28.7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum Proverbes 28.8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas Proverbes 28.9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis Proverbes 28.10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona Proverbes 28.11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum Proverbes 28.12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum Proverbes 28.13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur Proverbes 28.14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum Proverbes 28.15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem Proverbes 28.16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius Proverbes 28.17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet Proverbes 28.18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel Proverbes 28.19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate Proverbes 28.20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens Proverbes 28.21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem Proverbes 28.22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei Proverbes 28.23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit Proverbes 28.24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est Proverbes 28.25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur Proverbes 28.26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur Proverbes 28.27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam Proverbes 28.28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti

Proverbes : Caput 28

Reflection on Proverbs Chapter 28 Proverbs chapter 28 examines the relationship between integrity and prosperity. How does justice influence our lives and society? This insightful text addresses topics such as the consequences of corruption, the benefits of honesty, and the importance of social justice. Justice and Community The chapter contrasts the behavior of the righteous and the wicked, highlighting how their actions affect the community. Proverbs 28 emphasizes the connection between the fear of God and true wisdom in leadership and finances. Explore with us five key verses that reveal the fundamental principles of this illuminating chapter.

Fundamental Verses

Romans 8:1: "There is therefore now no condemnation for those who are in Christ Jesus." This verse contrasts with Proverbs 28:1 concerning the guilty conscience of the wicked.

Matthew 5:6: "Blessed are those who hunger and thirst for righteousness, for they shall be filled." This passage corresponds to Proverbs 28:5 on seeking justice.

1 John 1:9: "If we confess our sins, he is faithful and just to forgive us our sins and to cleanse us from all unrighteousness." This verse reflects the theme of Proverbs 28:13 about confessing and forsaking sin.

Luke 16:10: "He who is faithful in a little is faithful also in much, and he who is dishonest in a little is dishonest also in much." This passage echoes the theme of Proverbs 28:20 about faithfulness and its rewards.

James 2:5: "Listen, my beloved brothers: Has not God chosen those who are poor in this world to be rich in faith and heirs of the kingdom he promised to those who love him?" This verse relates to Proverbs 28:27 on generosity to the poor.

Conclusion

As we meditate on these verses, we are invited to reflect on our own integrity and commitment to justice. May our lives reflect divine wisdom and love for our neighbor.