Philippiens - Caput 2

Philippiens 2.1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes Philippiens 2.2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes Philippiens 2.3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes Philippiens 2.4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum Philippiens 2.5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu Philippiens 2.6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo Philippiens 2.7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo Philippiens 2.8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis Philippiens 2.9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen Philippiens 2.10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum Philippiens 2.11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris Philippiens 2.12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini Philippiens 2.13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate Philippiens 2.14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus Philippiens 2.15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo Philippiens 2.16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi Philippiens 2.17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis Philippiens 2.18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi Philippiens 2.19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt Philippiens 2.20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit Philippiens 2.21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu Philippiens 2.22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium Philippiens 2.23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt Philippiens 2.24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito Philippiens 2.25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos Philippiens 2.26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum Philippiens 2.27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem Philippiens 2.28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim Philippiens 2.29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote Philippiens 2.30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium

Philippiens : Caput 2

The Greatness of Humility and Service in Philippians 2

Chapter 2 of the Epistle to the Philippians exalts humility and selfless service. It invites us to reflect on how we can imitate the mind of Christ. This profound text presents a majestic Christological hymn, describing both the humiliation and exaltation of Christ.

The Call to Unity and Humility

The Apostle Paul exhorts the Christian community to live in unity, to practice humility, and to consider one another. He reminds us that true service consists of serving others, following Christ's example.

The Examples of Timothy and Epaphroditus

Chapter 2 also praises Timothy and Epaphroditus, who are presented as living examples of selfless service. Their dedication exemplifies the principles taught by Paul and inspires us to follow their example.

Christ, the Supreme Model

Philippians 2 establishes Christ as the supreme model for all believers. His life, his sacrifice, and his unconditional love show us how to live according to the values ​​of the Kingdom of God.

Five Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of the transformative principles of this central chapter, let's explore together five biblical passages that illuminate its message:

By meditating on these passages, we are called to live an authentic faith, nourished by humility and service, in the image of our Lord Jesus Christ.