Philippiens - Caput 1

Philippiens 1.1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis Philippiens 1.2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Philippiens 1.3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri Philippiens 1.4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens Philippiens 1.5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc Philippiens 1.6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu Philippiens 1.7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse Philippiens 1.8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu Philippiens 1.9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu Philippiens 1.10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi Philippiens 1.11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei Philippiens 1.12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii Philippiens 1.13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus Philippiens 1.14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui Philippiens 1.15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant Philippiens 1.16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum Philippiens 1.17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis Philippiens 1.18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo Philippiens 1.19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi Philippiens 1.20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem Philippiens 1.21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum Philippiens 1.22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro Philippiens 1.23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius Philippiens 1.24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos Philippiens 1.25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei Philippiens 1.26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos Philippiens 1.27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii Philippiens 1.28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo Philippiens 1.29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini Philippiens 1.30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me

Philippiens : Caput 1

The Letter to the Philippians: A Message of Love and Joy

Chapter 1 of Paul's letter to the Philippians profoundly expresses the apostle's love for the church in Philippi. In this context, we ask: How does the apostle maintain joy in the midst of adversity? This heartwarming text reveals not only Paul's gratitude, but also his prayers for the Philippians, his perspective on suffering, and his ardent desire to glorify Christ.

A Life Worthy of the Gospel

In this chapter, the apostle encourages believers to live worthy of the gospel, facing opposition with courage. He emphasizes the importance of joy in Christ, even in the most difficult circumstances. Indeed, Philippians 1 sets the optimistic tone of this epistle.

Five Revealing Bible Passages

Let's consider together five Bible passages that highlight the joyful themes of this opening chapter:

In conclusion, the letter to the Philippians reminds us of the importance of joy, faith, and solidarity within the Christian community, even in the face of trials. May we, like Paul, live with a heart full of gratitude and courage, relying on our faith in Christ.