Nombres - Caput 17

Nombres 17.1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens Nombres 17.2 Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quae jacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt Nombres 17.3 in mortibus peccatorum producatque ea in laminas et affigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël Nombres 17.4 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aenea in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit et produxit ea in laminas affigens altari Nombres 17.5 ut haberent postea filii Israël quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio ejus loquente Domino ad Moysen. Nombres 17.6 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens Vos interfecistis populum Domini Nombres 17.7 Cumque oriretur seditio et tumultus incresceret Nombres 17.8 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fÅ“deris Quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini Nombres 17.9 Dixitque Dominus ad Moysen Nombres 17.10 Recedite de medio hujus multitudinis etiam nunc delebo eos Cumque jacerent in terra Nombres 17.11 dixit Moyses ad Aaron Tolle thuribulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit Nombres 17.12 Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam jam vastabat incendium obtulit thymiama Nombres 17.13 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit Nombres 17.14 Fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core Nombres 17.15 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus Nombres 17.16 et locutus est Dominus ad Mosen dicens Nombres 17.17 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae Nombres 17.18 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit Nombres 17.19 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te Nombres 17.20 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant Nombres 17.21 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron Nombres 17.22 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii Nombres 17.23 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt Nombres 17.24 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas Nombres 17.25 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur Nombres 17.26 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus Nombres 17.27 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus Nombres 17.28 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus

Nombres : Caput 17

The Blossoming of Aaron's Rod: A Sign of Divine Authority

Numbers chapter 17 presents us with a significant event: the blossoming of Aaron's rod. This miracle is a means by which God confirms His choice of leadership among His people. Through this account, we discover how God, through His supernatural intervention, ends conflicts and definitively establishes the Aaronic priesthood.

An Eloquent Miracle

This chapter illustrates God's power through a miracle: Aaron's rod buds, blossoms, and produces almonds. This divine manifestation underscores the importance of spiritual leadership and the authority that results from it. As we meditate on this passage, we are invited to reflect on the themes of divine authority and the miraculous evidence that accompany God's choices.

Themes to Meditate On

We encourage you to meditate on five biblical passages that enrich our understanding of the call and confirmation found in Numbers 17:

Contemplating these passages, we are invited to appreciate the depth of the divine call and the certainty God brings to the choice of His leaders. May this reflection help us to better understand our own vocation and to live our faith fully.