Nombres - Caput 16

Nombres 16.1 ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben Nombres 16.2 surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur Nombres 16.3 cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini Nombres 16.4 quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem Nombres 16.5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei Nombres 16.6 hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum Nombres 16.7 et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi Nombres 16.8 dixitque rursum ad Core audite filii Levi Nombres 16.9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei Nombres 16.10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis Nombres 16.11 et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum Nombres 16.12 misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus Nombres 16.13 numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri Nombres 16.14 re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus Nombres 16.15 iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum Nombres 16.16 dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim Nombres 16.17 tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum Nombres 16.18 quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron Nombres 16.19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini Nombres 16.20 locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait Nombres 16.21 separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam Nombres 16.22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet Nombres 16.23 et ait Dominus ad Mosen Nombres 16.24 praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram Nombres 16.25 surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel Nombres 16.26 dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum Nombres 16.27 cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia Nombres 16.28 et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim Nombres 16.29 si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus Nombres 16.30 sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum Nombres 16.31 confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum Nombres 16.32 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia Nombres 16.33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis Nombres 16.34 at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat Nombres 16.35 sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum

Nombres : Caput 16

Reflection on Korah's Rebellion

Numbers 16 presents a poignant and dramatic account of the rebellion of Korah, Dathan, and Abiram. This passage questions how God handles challenges to the authority He has established. Through the events described, we witness the insurrection against Moses and Aaron, followed by divine judgment manifest in the opening of the earth and consuming fire. This chapter highlights the serious consequences of rebellion as well as divine confirmation of God's chosen leadership.

Themes Covered

The major themes of Numbers 16 include pride, spiritual authority, and the fatal consequences of insubordination. This text invites us to reflect on the importance of submission to divine authority and the dangers inherent in rebellion against it. We invite you to explore five biblical passages that resonate with these fundamental themes.

Related Bible Passages

Jude 1:11: "Woe to them! They went in the way of Cain, ran after greed like Balaam, and were destroyed in the rebellion of Korah." This verse explicitly refers to Korah's rebellion as described in Numbers 16, highlighting the tragic consequences of disobedience.

2 Timothy 2:19: "Yet the firm foundation of God remains unshaken, bearing this seal: 'The Lord knows who is His,' and 'Let everyone who confesses the name of the Lord depart from iniquity.'" This verse echoes Moses' statement in Numbers 16:5, affirming that God knows those who belong to Him.

Psalms 106:16-18: "In the camp, they were jealous of Moses and Aaron, the Lord's anointed one. Then the earth opened and swallowed Dathan and buried Abiram's band. Fire consumed his followers; flames burned the wicked." This psalm recalls the tragic events of Numbers 16, depicting the rebellion of Korah, Dathan, and Abiram.

1 Corinthians 10:10: "And do not complain, as some of them complained and were killed by the destroying angel." In this passage, Paul alludes to the rebellion and judgment described in Numbers 16, warning us of the dangers of complaining and rebellion.

Hebrews 5:4: "No one takes this honor to himself unless he is called by God, as in the case of Aaron." This verse reflects the theme of God's call to the priesthood, which is at the heart of the disputes discussed in Numbers 16.

Conclusion

As we meditate on these passages, we are called to recognize the importance of divine authority and to submit to God's will. Korah's rebellion reminds us that following our own path in opposition to God's will can have devastating consequences. May we remain faithful and humble in our walk with the Lord.