Nombres - Caput 15

Nombres 15.1 locutus est Dominus ad Mosen dicens Nombres 15.2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis Nombres 15.3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus Nombres 15.4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin Nombres 15.5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos Nombres 15.6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin Nombres 15.7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino Nombres 15.8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas Nombres 15.9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin Nombres 15.10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino Nombres 15.11 sic facietis Nombres 15.12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos Nombres 15.13 tam indigenae quam peregrini Nombres 15.14 eodem ritu offerent sacrificia Nombres 15.15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae Nombres 15.16 locutus est Dominus ad Mosen dicens Nombres 15.17 loquere filiis Israhel et dices ad eos Nombres 15.18 cum veneritis in terram quam dabo vobis Nombres 15.19 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino Nombres 15.20 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis Nombres 15.21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino Nombres 15.22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen Nombres 15.23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra Nombres 15.24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato Nombres 15.25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo Nombres 15.26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam Nombres 15.27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo Nombres 15.28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi Nombres 15.29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes Nombres 15.30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo Nombres 15.31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam Nombres 15.32 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati Nombres 15.33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini Nombres 15.34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent Nombres 15.35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra Nombres 15.36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus Nombres 15.37 dixit quoque Dominus ad Mosen Nombres 15.38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas Nombres 15.39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes Nombres 15.40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo Nombres 15.41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus

Nombres : Caput 15

The Laws of Offering and Atonement in Numbers Chapter 15

Numbers chapter 15 presents us with the fundamental laws concerning offerings and atonement. This sacred text questions how God opens the way to restoration. Through its verses, we discover specific regulations regarding sacrifices, involuntary sin offerings, and the treatment of willful sin.

Themes Addressed in Numbers 15

This chapter illustrates significant incidents such as the Sabbath-breaker and the law of the margins. Numbers 15 thus addresses crucial themes such as holiness, conscious obedience, and the gravity of willful sin. We invite you to explore with us five biblical passages that shed light on the principles of worship and sanctification present in this instructive chapter.

Enlightening Bible Passages

Hebrews 10:26-27: "If we continue to sin deliberately after we have received the knowledge of the truth, there no longer remains a sacrifice for sins, but only a fearful expectation of judgment and intense fire that will consume the enemies of God." This passage reflects the theme of Numbers 15 on intentional and unintentional sin.

Matthew 23:5: "And all they do is visible to others: they make their phylacteries large and add fringes to their garments." Jesus refers to the fringes of clothing, ordered in Numbers 15:38-39.

Galatians 3:10: "All who keep the Law are under a curse, for it is written: 'Cursed is everyone who does not continue to do everything written in the Book of the Law.'" Paul reflects on the Law, a central theme in Numbers 15, and the consequences of not fully obeying it.

Luke 12:48: "But whoever does not know this and commits acts worthy of punishment will receive few punishments. To whom much has been given, much will be required; and to whom much has been entrusted, much more will be required." This verse echoes the principle in Numbers 15 regarding the different levels of accountability for intentional and unintentional sin.

James 2:10: "For whoever obeys the whole law and yet stumbles in one point has become guilty of having transgressed the whole law." James reflects on the all-encompassing nature of the law, a theme present in Numbers 15.

In conclusion, Numbers chapter 15 calls us to a deep reflection on our relationship with God, our understanding of divine laws, and how we choose to live out our faith in our daily lives.