Matthieu - Caput 27

Matthieu 27.1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent Matthieu 27.2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi Matthieu 27.3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus Matthieu 27.4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris Matthieu 27.5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit Matthieu 27.6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est Matthieu 27.7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum Matthieu 27.8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem Matthieu 27.9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel Matthieu 27.10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus Matthieu 27.11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis Matthieu 27.12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit Matthieu 27.13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia Matthieu 27.14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer Matthieu 27.15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent Matthieu 27.16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas Matthieu 27.17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus Matthieu 27.18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum Matthieu 27.19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum Matthieu 27.20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent Matthieu 27.21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban Matthieu 27.22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus Matthieu 27.23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur Matthieu 27.24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis Matthieu 27.25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros Matthieu 27.26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur Matthieu 27.27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem Matthieu 27.28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei Matthieu 27.29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum Matthieu 27.30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius Matthieu 27.31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent Matthieu 27.32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius Matthieu 27.33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus Matthieu 27.34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere Matthieu 27.35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes Matthieu 27.36 et sedentes servabant eum Matthieu 27.37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum Matthieu 27.38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris Matthieu 27.39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua Matthieu 27.40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce Matthieu 27.41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes Matthieu 27.42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei Matthieu 27.43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum Matthieu 27.44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei Matthieu 27.45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam Matthieu 27.46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me Matthieu 27.47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste Matthieu 27.48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere Matthieu 27.49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum Matthieu 27.50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum Matthieu 27.51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt Matthieu 27.52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt Matthieu 27.53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis Matthieu 27.54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste Matthieu 27.55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei Matthieu 27.56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei Matthieu 27.57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu Matthieu 27.58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus Matthieu 27.59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda Matthieu 27.60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit Matthieu 27.61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum Matthieu 27.62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum Matthieu 27.63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam Matthieu 27.64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore Matthieu 27.65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis Matthieu 27.66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus

Matthieu : Caput 27

The Crucifixion of Jesus according to Matthew 27

Chapter 27 of the Gospel of Matthew immerses us in one of the most poignant moments in Christian history: the crucifixion of Jesus. How does the Son of God face death? This tragic account reveals Judas' remorse, the unjust trial before Pilate, the release of Barabbas, and the cruel mockery of the Roman soldiers. It also describes Jesus' crucifixion and the supernatural events that accompany it, testifying to the profound impact of his death. The chapter concludes with Jesus' burial and the vigilant guarding of his tomb, illustrating Christ's ultimate sacrifice for humanity.

Reflection on Enlightening Bible Passages

We invite you to meditate on five biblical passages that enrich our understanding of this central chapter of the Gospel.

Psalm 22:1

"My God! My God! Why have you forsaken me? Why are you so far from saving me, so far from the words of my groaning?" - Jesus quotes this psalm on the cross, as recorded in Matthew 27:46, expressing his deep sense of abandonment.

Isaiah 50:6

"I offered my back to those who wounded me, my face to those who plucked out my beard; I did not hide my face from mockery and spitting." - This prophecy is fulfilled in the mistreatment Jesus suffered, as described in Matthew 27:26-30.

Amos 8:9

"On that day," declares the Sovereign Lord, "I will make the sun set at noon and in broad daylight I will cover the earth with darkness." - This prophecy is fulfilled when darkness covers the earth during the crucifixion, as recorded in Matthew 27:45.

Zechariah 12:10

"And I will pour out upon the house of David and upon the inhabitants of Jerusalem the spirit of grace and supplication. They will look upon me whom they have pierced, and they will mourn for him, as one mourning for his only son, and they will weep bitterly, as one mourning for his firstborn." - This prophecy was fulfilled during the crucifixion of Jesus, described in Matthew 27:35.

Psalms 69:21

"They put gall in my food and gave me vinegar to quench my thirst." - This psalm is fulfilled when Jesus receives wine mixed with gall, as reported in Matthew 27:34.

As we meditate on these passages, we are invited to reflect on the depth of Jesus' sacrifice and the significance of his death for our salvation. May this contemplation bring us closer to our faith and commitment to Christ.