Matthieu - Caput 26

Matthieu 26.1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis Matthieu 26.2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur Matthieu 26.3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas Matthieu 26.4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent Matthieu 26.5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo Matthieu 26.6 cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi Matthieu 26.7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis Matthieu 26.8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec Matthieu 26.9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus Matthieu 26.10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me Matthieu 26.11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis Matthieu 26.12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit Matthieu 26.13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius Matthieu 26.14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum Matthieu 26.15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos Matthieu 26.16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet Matthieu 26.17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha Matthieu 26.18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis Matthieu 26.19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha Matthieu 26.20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis Matthieu 26.21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est Matthieu 26.22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine Matthieu 26.23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet Matthieu 26.24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille Matthieu 26.25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti Matthieu 26.26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum Matthieu 26.27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes Matthieu 26.28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum Matthieu 26.29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei Matthieu 26.30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti Matthieu 26.31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis Matthieu 26.32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam Matthieu 26.33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor Matthieu 26.34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis Matthieu 26.35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt Matthieu 26.36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem Matthieu 26.37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse Matthieu 26.38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum Matthieu 26.39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu Matthieu 26.40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum Matthieu 26.41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma Matthieu 26.42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua Matthieu 26.43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati Matthieu 26.44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens Matthieu 26.45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum Matthieu 26.46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit Matthieu 26.47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi Matthieu 26.48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum Matthieu 26.49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum Matthieu 26.50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum Matthieu 26.51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius Matthieu 26.52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt Matthieu 26.53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum Matthieu 26.54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri Matthieu 26.55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis Matthieu 26.56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt Matthieu 26.57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant Matthieu 26.58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem Matthieu 26.59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent Matthieu 26.60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes Matthieu 26.61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud Matthieu 26.62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur Matthieu 26.63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei Matthieu 26.64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli Matthieu 26.65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam Matthieu 26.66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis Matthieu 26.67 tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt Matthieu 26.68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit Matthieu 26.69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras Matthieu 26.70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis Matthieu 26.71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno Matthieu 26.72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem Matthieu 26.73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit Matthieu 26.74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit Matthieu 26.75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare

Matthieu : Caput 26

The Events Preceding the Crucifixion in Matthew 26

Chapter 26 of the Gospel of Matthew immerses us in the dramatic events preceding the crucifixion of our Lord Jesus Christ. How does Jesus face his final hour? This chapter recounts the conspiracy against Jesus, his anointing in Bethany, the Last Supper, his agony in Gethsemane, as well as Judas' betrayal and Peter's denial. In this context, Jesus institutes the Lord's Supper and undergoes an unfair trial.

These powerful events reveal Christ's sacrificial love and highlight human fragility in the face of hardship. We invite you to consider with us five biblical passages that delve deeper into the redemptive themes of this foundational chapter.

1. 1 Corinthians 11:23-25

“For I received from the Lord what I also delivered to you: that the Lord Jesus, on the night he was betrayed, took bread, and after giving thanks, he broke it and said, ‘This is my body, which is given for you; do this in remembrance of me.’ In the same way, after supper, he took the cup and said, ‘This cup is the new covenant in my blood; do this every time you drink it in remembrance of me.’” »

This passage, reported by the apostle Paul, recounts the institution of the Lord's Supper, resonating with the story in Matthew 26:26-28.

2. Mark 14:36

“And he said, ‘Abba, Father, all things are possible for you. Take this cup away from me, yet not what I will, but what you will.’” »

This parallel verse reflects Jesus' prayer in Gethsemane, as described in Matthew 26:39, illustrating Christ's acceptance of God's will.

3. Zechariah 11:12-13

"I said to them, 'If you think it's better, pay me; if not, don't pay.' Then they paid me 30 pieces of silver. The Lord said to me, 'Throw to the potters this magnificent value with which they have valued me!'" I took the thirty pieces of silver and threw them to the potters of the Lord's house."

This prophecy, quoted in Matthew 27:9-10, is fulfilled in the betrayal of Judas, mentioned in Matthew 26:15.

4. John 18:10-11

"Simon Peter, who was carrying a sword, drew it and struck the high priest's servant, cutting off his right ear. This servant's name was Malchus. Jesus, however, ordered Peter, "Put away your sword! Shall I not drink the cup that the Father has given me?"

This incident, parallel to the one recorded in Matthew 26:51-52, shows Jesus' willing surrender in the face of violence.

5. Isaiah 53:7

"He was oppressed and afflicted, yet he did not open his mouth; Like a lamb led to the slaughter, and like a sheep before its shearers that is silent, he did not open his mouth."

This prophecy is fulfilled in Jesus' silence before his accusers, as described in Matthew 26:62-63, testifying to his submission to God's will.

By meditating on these passages, we are called to understand the depth of Jesus' sacrifice and to commit ourselves to a life of renewed faith, inspired by his unconditional love.