Matthieu - Caput 21

Matthieu 21.1 et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos Matthieu 21.2 dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi Matthieu 21.3 et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos Matthieu 21.4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem Matthieu 21.5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis Matthieu 21.6 euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus Matthieu 21.7 et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt Matthieu 21.8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via Matthieu 21.9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis Matthieu 21.10 et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic Matthieu 21.11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae Matthieu 21.12 et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit Matthieu 21.13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum Matthieu 21.14 et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos Matthieu 21.15 videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt Matthieu 21.16 et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem Matthieu 21.17 et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit Matthieu 21.18 mane autem revertens in civitatem esuriit Matthieu 21.19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea Matthieu 21.20 et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit Matthieu 21.21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet Matthieu 21.22 et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis Matthieu 21.23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem Matthieu 21.24 respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio Matthieu 21.25 baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi Matthieu 21.26 si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam Matthieu 21.27 et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio Matthieu 21.28 quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea Matthieu 21.29 ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit Matthieu 21.30 accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit Matthieu 21.31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei Matthieu 21.32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei Matthieu 21.33 aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Matthieu 21.34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius Matthieu 21.35 et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt Matthieu 21.36 iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter Matthieu 21.37 novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum Matthieu 21.38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius Matthieu 21.39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt Matthieu 21.40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis Matthieu 21.41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis Matthieu 21.42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris Matthieu 21.43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius Matthieu 21.44 et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum Matthieu 21.45 et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret Matthieu 21.46 et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant

Matthieu : Caput 21

Introduction to Matthew Chapter 21

Matthew chapter 21 marks the beginning of Jesus' last week on earth, a period rich in teachings and significant events. In this chapter, we witness Jesus' triumphant entry into Jerusalem, the cleansing of the temple, and the cursing of the barren fig tree. These events are not only acts of authority, but also revelations of Jesus' messianic identity. They confront the religious leaders and foreshadow the judgment to come.

The Triumphal Entry of Jesus

Jesus enters Jerusalem in humility, riding on a donkey, fulfilling Zechariah's prophecy. This moment is a powerful declaration of his kingship and ministry. As it is written in Zechariah 9:9: “Rejoice greatly, O city of Zion! Rejoice, Jerusalem! Behold, your King comes to you, righteous and victorious, humble and riding on a donkey.” Matthew 21:1-11 testifies to this prophetic fulfillment.

The Cleansing of the Temple

After entering, Jesus goes to the temple and cleanses it, denouncing the commerce that takes place there. In Mark 11:17, we read: “Is it not written, ‘My house shall be called a house of prayer for all men?’ But you have made it a den of thieves.” This verse, which echoes Isaiah 56:7 and Jeremiah 7:11, underscores the importance of the holiness of the place of worship, a central theme in Matthew 21:12-13.

The Curse of the Barren Fig Tree

Jesus curses a fig tree that bears no fruit, illustrating a profound message about the need to bear fruit in our spiritual lives. Luke 13:6-9 offers us a parable that sheds light on this incident: “A man had a fig tree planted in his vineyard... For three years I have been looking for fruit on that fig tree and I find none.” This parable calls us to reflect on our own lives and our fruitfulness for the sake of the kingdom of God.

The Parables of the Two Sons and the Wicked Farmers

Jesus confronts the religious leaders with parables that highlight their lack of faith and disobedience. In 1 Peter 2:7-8, it is written: “Therefore, to you who believe, this stone is precious, but to those who do not believe, the stone that the builders rejected has become the cornerstone.” This passage reminds us that those who reject Christ condemn themselves, a recurring theme in Matthew 21:42, where Jesus uses the same verse from Psalm 118:22. 21 reveal Jesus' divine authority and his role as the Messiah. As we explore these biblical passages, we are invited to meditate on our own response to his call. Whether we are like the fig tree bearing fruit, or we seek to purify our lives as Jesus did with the temple, we all have a path to follow toward an authentic and living faith.