Marc - Caput 9

Marc 9.1 et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute Marc 9.2 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis Marc 9.3 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere Marc 9.4 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu Marc 9.5 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum Marc 9.6 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti Marc 9.7 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum Marc 9.8 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum Marc 9.9 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit Marc 9.10 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit Marc 9.11 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum Marc 9.12 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur Marc 9.13 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo Marc 9.14 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis Marc 9.15 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum Marc 9.16 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis Marc 9.17 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum Marc 9.18 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt Marc 9.19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me Marc 9.20 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans Marc 9.21 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia Marc 9.22 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri Marc 9.23 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti Marc 9.24 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam Marc 9.25 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum Marc 9.26 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est Marc 9.27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit Marc 9.28 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum Marc 9.29 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio Marc 9.30 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire Marc 9.31 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget Marc 9.32 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare Marc 9.33 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis Marc 9.34 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior Marc 9.35 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister Marc 9.36 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis Marc 9.37 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit Marc 9.38 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum Marc 9.39 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me Marc 9.40 qui enim non est adversum vos pro vobis est Marc 9.41 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam Marc 9.42 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur Marc 9.43 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem Marc 9.44 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur Marc 9.45 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis Marc 9.46 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur Marc 9.47 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis Marc 9.48 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur Marc 9.49 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur Marc 9.50 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos

Marc : Caput 9

The Glory and Service of Jesus in Mark 9

Chapter 9 of the Gospel of Mark reveals the majesty and humility of Jesus. How can we reconcile these two seemingly opposing aspects? This profound text offers insights into the transfiguration, the healing of a demon-possessed boy, and teachings about the greatness of the Kingdom.

Main Themes

This chapter explores key themes such as the divinity of Jesus, faith and unbelief, and selfless service. Mark 9 presents Jesus as both the glorious Son and the humble Servant.

Bible Passage Study

We invite you to study five biblical passages that shed light on the paradoxical themes of this revelatory chapter.

Matthew 17:20

"He answered, 'Because your faith is small. I tell you, if you have faith the size of a mustard seed, you can say to this mountain, 'Move from here to there,' and it will move. Nothing will be impossible for them.'" » This verse expands on Jesus' teaching on faith, resonating with Mark 9:23.

Luke 22:24

"And there was also a dispute among them about which of them seemed to be the greatest. » This passage provides a parallel with the disciples' argument about greatness, as mentioned in Mark 9:34.

1 Corinthians 9:40

"For whoever is not against us is for us. » The apostle Paul echoes Jesus' teaching in Mark 9:40, recalling the importance of unity in faith.

James 3:6

"The tongue is also a fire; it is a world of iniquity. Placed between the members of our body, it contaminates the whole person, inflaming the whole course of our life, being itself set ablaze by hell. » This passage expands on the concept of "fire" mentioned by Jesus in Mark 9:43-48, emphasizing the power of words.

Colossians 4:6

"Your speech should always be pleasant, seasoned with salt, so that you may know how to answer everyone. » This verse from Paul reflects Jesus' teaching about having "salt in you" in Mark 9:50, illustrating the importance of wisdom in our interactions.

By meditating on these passages, we are invited to deepen our understanding of faith and service in our Christian lives, like our Lord, who embodies both glory and humility.