Marc - Caput 10

Marc 10.1 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos Marc 10.2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum Marc 10.3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses Marc 10.4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere Marc 10.5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud Marc 10.6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus Marc 10.7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam Marc 10.8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro Marc 10.9 quod ergo Deus iunxit homo non separet Marc 10.10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum Marc 10.11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam Marc 10.12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur Marc 10.13 et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus Marc 10.14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei Marc 10.15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud Marc 10.16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos Marc 10.17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam Marc 10.18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus Marc 10.19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem Marc 10.20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea Marc 10.21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me Marc 10.22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas Marc 10.23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt Marc 10.24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire Marc 10.25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Marc 10.26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri Marc 10.27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum Marc 10.28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te Marc 10.29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium Marc 10.30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam Marc 10.31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi Marc 10.32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura Marc 10.33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus Marc 10.34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget Marc 10.35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis Marc 10.36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis Marc 10.37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua Marc 10.38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari Marc 10.39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini Marc 10.40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est Marc 10.41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne Marc 10.42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum Marc 10.43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister Marc 10.44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus Marc 10.45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis Marc 10.46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans Marc 10.47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei Marc 10.48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei Marc 10.49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te Marc 10.50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum Marc 10.51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam Marc 10.52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via

Marc : Caput 10

The Path of Discipleship According to Mark Chapter 10

Chapter 10 of the Gospel of Mark explores in depth the path of discipleship and the sacrifices necessary to follow Jesus. This powerful text invites us to reflect on essential topics such as divorce, wealth, ambition, and the third proclamation of the Passion. Through these themes, we discover the importance of marital fidelity, material detachment, and sacrificial service.

Mark 10 presents Jesus as the perfect model of surrender to God and others. Through his teachings, we are invited to embrace a life of devotion and service. In this light, we invite you to explore five biblical passages that correlate with the challenging themes of this transformative chapter.

1. Matthew 19:9

"I say to you that whoever divorces his wife, except for sexual immorality, and marries another commits adultery." This passage draws a parallel with Jesus' teaching on divorce in Mark 10:11-12, emphasizing the gravity of marital commitment.

2. Luke 18:16

"But Jesus called the children to him and said, 'Let the children come to me and do not hinder them, for the kingdom of God belongs to such as these.'" This verse is a direct parallel to Jesus' teaching about children in Mark 10:14, reminding us of the importance of children's innocence and faith.

3. Matthew 19:24

"And I tell you again: It is easier for a camel to go through the eye of a needle than for a rich man to enter the kingdom of God." This passage echoes the metaphor used by Jesus in Mark 10:25, illustrating the difficulty for a rich man to enter the kingdom of God and inviting us to reflect on our own relationship with material goods.

4. Philippians 2:3-4

"Do nothing out of selfish ambition or conceit, but in humility consider others better than yourselves. Each of us should look out not only for his own interests but also for those of others." This teaching of Paul reflects the principle of service that Jesus teaches in Mark 10:43-45, calling us to selfless service to others.

5. Hebrews 11:6

"Without faith it is impossible to please God, for one who comes to him must believe that he exists and that he rewards those who earnestly seek him." This verse expands on the concept of faith that Jesus praises in Mark 10:52, in connection with the healing of Bartimaeus, emphasizing the importance of active faith in our spiritual journey.

In conclusion, Mark chapter 10 exhorts us to live a life of sacrifice and devotion, following Jesus' example. May these passages inspire us to deepen our faith and fully commit ourselves to the path of discipleship.