Marc - Caput 8

Marc 8.1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis Marc 8.2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent Marc 8.3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt Marc 8.4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine Marc 8.5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem Marc 8.6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae Marc 8.7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi Marc 8.8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas Marc 8.9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos Marc 8.10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha Marc 8.11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum Marc 8.12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum Marc 8.13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum Marc 8.14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi Marc 8.15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis Marc 8.16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus Marc 8.17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum Marc 8.18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini Marc 8.19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim Marc 8.20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem Marc 8.21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis Marc 8.22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret Marc 8.23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret Marc 8.24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes Marc 8.25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia Marc 8.26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris Marc 8.27 et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines Marc 8.28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis Marc 8.29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus Marc 8.30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo Marc 8.31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere Marc 8.32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum Marc 8.33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum Marc 8.34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me Marc 8.35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet Marc 8.36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae Marc 8.37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua Marc 8.38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis

Marc : Caput 8

Mark Chapter 8: A Turning Point in the Gospel

Chapter 8 of the Gospel of Mark represents a decisive moment in the revelation of Jesus' identity. It invites us to reflect on a fundamental question: Who is Jesus really? This pivotal text includes several significant events, including the second multiplication of the loaves, the confession of Peter, and the first announcement of the Passion. Through these accounts, we explore essential themes such as spiritual discernment, the messianic identity of Jesus, and the cost of discipleship.

In this chapter, Mark reveals Jesus to us as the suffering Christ, a central aspect of his mission. We invite you to consider five biblical passages that enrich our understanding of the crucial themes of this central chapter.

Matthew 16:16-17

"Simon Peter answered, 'You are the Christ, the Son of the living God.' Jesus replied, 'Blessed are you, Simon, son of Jonah! For this was not revealed to him by flesh and blood, but by my Father who is in heaven.'

This passage expands on Peter's confession, also found in Mark 8:29, adding Jesus' blessing-filled response.

Luke 12:1

"Meanwhile, a crowd of thousands had gathered, so many that they were trampling one another underfoot. Jesus began to speak first to his disciples, saying, 'Beware of the yeast of the Pharisees, which is hypocrisy.'"

This verse provides additional context for Jesus' warning about yeast in Mark 8:15, emphasizing the importance of spiritual vigilance.

John 12:25

"Whoever loves his life will lose it; but whoever hates his life in this world will keep it for eternal life."

This saying of Jesus in the Gospel of John resonates with his teaching in Mark 8:35, affirming that true life is found in self-denial.

Romans 1:16

"I am not ashamed of the gospel, for it is the power of God for salvation to everyone who believes: first to the Jew, and also to the Greek."

This verse from Paul reflects Jesus' teaching in Mark 8:38, exhorting us not to be ashamed of our faith and commitment to Him.

Philippians 3:18-19

"For as I have often told you, and now say again with tears, many are those who live as enemies of the cross of Christ. Their destiny is destruction, their god is their stomach, and they boast about shameful things, minding only earthly things."

This passage from Paul expands on the concept of "mindfulness on the things of God" mentioned by Jesus in Mark 8:33, calling us to a Christ-centered life.

As we reflect on these passages, we are invited to deepen our knowledge of Jesus and respond to his call to follow him, even in suffering and self-denial.