Marc - Caput 6

Marc 6.1 et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui Marc 6.2 et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur Marc 6.3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo Marc 6.4 et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua Marc 6.5 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit Marc 6.6 et mirabatur propter incredulitatem eorum Marc 6.7 et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum Marc 6.8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes Marc 6.9 sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis Marc 6.10 et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde Marc 6.11 et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis Marc 6.12 et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent Marc 6.13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant Marc 6.14 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo Marc 6.15 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis Marc 6.16 quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit Marc 6.17 ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam Marc 6.18 dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui Marc 6.19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat Marc 6.20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat Marc 6.21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae Marc 6.22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi Marc 6.23 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei Marc 6.24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae Marc 6.25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae Marc 6.26 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare Marc 6.27 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere Marc 6.28 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae Marc 6.29 quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento Marc 6.30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant Marc 6.31 et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant Marc 6.32 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum Marc 6.33 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos Marc 6.34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa Marc 6.35 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit Marc 6.36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent Marc 6.37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare Marc 6.38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces Marc 6.39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum Marc 6.40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos Marc 6.41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus Marc 6.42 et manducaverunt omnes et saturati sunt Marc 6.43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus Marc 6.44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum Marc 6.45 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum Marc 6.46 et cum dimisisset eos abiit in montem orare Marc 6.47 et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra Marc 6.48 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos Marc 6.49 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt Marc 6.50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere Marc 6.51 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant Marc 6.52 non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum Marc 6.53 et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt Marc 6.54 cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum Marc 6.55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse Marc 6.56 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant

Marc : Caput 6

Reflection on Mark Chapter 6

Chapter 6 of the Gospel of Mark invites us to contemplate the expansion of Jesus' ministry. Through pivotal events, we discover how Jesus faces rejection while multiplying his impact on the people. This dynamic text teaches us valuable lessons about unbelief, apostolic mission, and divine compassion.

Key Events

This chapter addresses several significant episodes: Jesus' rejection in Nazareth, the sending out of the twelve apostles, the tragic death of John the Baptist, as well as the miracles of the multiplication of the loaves and the walking on water. Each of these events reveals not only Jesus' power, but also his experience of rejection as the Messiah.

Spiritual Themes

Mark 6 portrays Jesus as the Messiah not only rejected, but also powerful in his actions. We are called to meditate on the themes of faith, mission, and Jesus' unconditional love for humanity. Through it all, he reminds us that even in the face of rejection, his mission continues to expand.

Related Bible Passages

To enrich our understanding, consider five biblical passages that resonate with the themes of Mark 6:

Matthew 13:57

"And they were offended by him." But Jesus said to them, "A prophet has no honor except in his own country and in his own house."

This parallel verse reflects the rejection Jesus experienced in his hometown, similar to what we find in Mark 6:4.

John 6:9

"There is a boy here with five barley loaves and two fish, but what does that mean to so many people? »

This passage enriches the miracle of the feeding of the 5,000 in Mark 6:38-44, providing additional details about the generosity and faith of a young boy.

Matthew 14:28-29

“Then Peter answered, ‘Lord, if it is you, send me to meet you on the water.’ ‘Come,’ he said. Then Peter got out of the boat, walked on the water, and went to Jesus. »

This account expands on Peter's experience walking on water in Mark 6:48-50, illustrating the faith that allows us to overcome our doubts.

Luke 9:7-9

"Now Herod the tetrarch heard about all this and was perplexed, because some were saying that John had risen from the dead..."

This passage provides important context for the mention of Herod in Mark 6:14-16, highlighting the concerns and questions surrounding Jesus.

Acts 13:51

“So they shook the dust off their feet in protest and went to Iconium. »

This verse echoes Jesus' instruction to the disciples in Mark 6:11, reminding us of the importance of persevering in our mission despite obstacles.

Conclusion

As we meditate on Mark chapter 6 and related passages, we are invited to deepen our faith and embrace our apostolic mission with courage and compassion. May our reflection on these events inspire us to live our faith ardently and share the love of Christ with those around us.