Marc - Caput 5

Marc 5.1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum Marc 5.2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo Marc 5.3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare Marc 5.4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare Marc 5.5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus Marc 5.6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum Marc 5.7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas Marc 5.8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine Marc 5.9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus Marc 5.10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem Marc 5.11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens Marc 5.12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus Marc 5.13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare Marc 5.14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti Marc 5.15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt Marc 5.16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis Marc 5.17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum Marc 5.18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo Marc 5.19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui Marc 5.20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur Marc 5.21 et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare Marc 5.22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius Marc 5.23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat Marc 5.24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum Marc 5.25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim Marc 5.26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat Marc 5.27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius Marc 5.28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero Marc 5.29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga Marc 5.30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea Marc 5.31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit Marc 5.32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat Marc 5.33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem Marc 5.34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua Marc 5.35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum Marc 5.36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede Marc 5.37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi Marc 5.38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum Marc 5.39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit Marc 5.40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens Marc 5.41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge Marc 5.42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo Marc 5.43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

Marc : Caput 5

The Liberating Power of Jesus in Mark Chapter 5

Chapter 5 of the Gospel of Mark powerfully demonstrates the liberating power of Jesus. How does he transform desperate lives? This powerful text evokes three significant miracles: the deliverance of the demon-possessed Gadarene, the healing of the woman suffering from an issue of blood, and the resurrection of Jairus's daughter. Through these accounts, Mark 5 explores profound themes such as spiritual liberation, persevering faith, and Jesus' power over death. Thus, this chapter reveals Jesus as the divine Restorer.

Reflection on Biblical Passages

Let's reflect together on five biblical passages that shed light on the miraculous themes of this transformative chapter.

Luke 8:43-44

"And there was a woman who had been suffering from hemorrhages for twelve years, but no one could heal her. She reached out behind him and touched the hem of his cloak, and immediately the bleeding stopped." This excerpt parallels the story in Mark 5:25-29 about the woman with an issue of blood.

John 11:25-26

"Jesus said to her, 'I am the resurrection and the life. Whoever believes in me, even if he dies, will live; and whoever lives and believes in me will never die. Do you believe this?'" This statement by Jesus reflects his power over death, as demonstrated in the resurrection of Jairus's daughter in Mark 5:41-42.

Acts 19:12

"So that even the handkerchiefs and aprons that had touched his body were taken and placed on the sick, and the diseases left them and the evil spirits departed from them." This verse draws a parallel with the healing of the woman who touched Jesus' clothes in Mark 5:27-29.

Psalms 33:9

"For he spoke, and it was done; he commanded, and it became true." This psalm reflects the power of Jesus' words, as seen in Mark 5:41, when he raises Jairus's daughter from the dead.

Matthew 9:34

"But the Pharisees said, 'He casts out demons by the prince of the demons.'" This verse provides additional context for the people's reaction to Jesus' deliverance ministry, as seen in Mark 5:1-20.

These passages invite us to meditate on the faith and power of Jesus, which continues to transform and restore lives today. May each of us find in these stories a source of hope and spiritual renewal.