Marc - Caput 15

Marc 15.1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato Marc 15.2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis Marc 15.3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis Marc 15.4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant Marc 15.5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus Marc 15.6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent Marc 15.7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium Marc 15.8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis Marc 15.9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum Marc 15.10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes Marc 15.11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis Marc 15.12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum Marc 15.13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum Marc 15.14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum Marc 15.15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur Marc 15.16 milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem Marc 15.17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam Marc 15.18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum Marc 15.19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum Marc 15.20 et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum Marc 15.21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius Marc 15.22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus Marc 15.23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit Marc 15.24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret Marc 15.25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum Marc 15.26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum Marc 15.27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius Marc 15.28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est Marc 15.29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat Marc 15.30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce Marc 15.31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere Marc 15.32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei Marc 15.33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam Marc 15.34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me Marc 15.35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat Marc 15.36 currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum Marc 15.37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit Marc 15.38 et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum Marc 15.39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat Marc 15.40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome Marc 15.41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma Marc 15.42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum Marc 15.43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu Marc 15.44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset Marc 15.45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph Marc 15.46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti Marc 15.47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Marc : Caput 15

The Crucifixion of Jesus According to Mark Chapter 15

Chapter 15 of the Gospel of Mark immerses us in one of the darkest and most significant moments in Jesus' life: his crucifixion. This powerful account illuminates God's redemptive plan and how it is fulfilled through the suffering of his Son. Through Jesus' trial, condemnation, crucifixion, and death, Mark addresses profound themes such as human injustice, redemptive suffering, and the apparent victory of darkness.

In this chapter, Jesus reveals himself as the Suffering Servant who, through the cross, triumphs over death. It is essential to consider five biblical passages that shed light on the redemptive themes of this crucial chapter.

Psalm 69:21

In this psalm, it is written: "They put gall in my food, and to quench my thirst they gave me vinegar." This passage is fulfilled in Mark 15:36, when the soldiers offer Jesus wine mixed with myrrh while he is on the cross.

Amos 8:9

The prophecy declares: "On that day, declares the Sovereign Lord, I will cause the sun to set at noon, and in broad daylight I will cover the earth with darkness." This prediction is fulfilled in Mark 15:33, when deep darkness covers the earth at the time of Jesus' crucifixion.

Psalms 22:18

The psalm says: "They divided my garments among them and cast lots for my clothing." This is fulfilled in Mark 15:24, when the soldiers, at the foot of the cross, divide and cast lots for Jesus' clothes.

Isaiah 53:12

This verse proclaims: "Therefore I will give him a portion with the great, and he will divide the spoil with the strong, because he dedicated his life to the death and was numbered with the transgressors." This prophecy finds its fulfillment in Mark 15:27-28, where Jesus is crucified between two thieves, thus bearing the sins of humanity.

Psalm 31:5

Although this psalm is not directly quoted in the Gospel of Mark, it resonates with Jesus' final words on the cross, as recorded in Luke 23:46: "Into your hands I commend my spirit; save me, Lord, God of truth." These words testify to Jesus' deep faith and surrender to his Father's will.

Meditating on these passages, we are invited to reflect on the depth of Jesus' sacrifice and how his redemptive work touches us today. May these truths encourage us to live our faith with fervor and devotion.