Marc - Caput 14

Marc 14.1 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent Marc 14.2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi Marc 14.3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius Marc 14.4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est Marc 14.5 poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam Marc 14.6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me Marc 14.7 semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis Marc 14.8 quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam Marc 14.9 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius Marc 14.10 et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis Marc 14.11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet Marc 14.12 et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha Marc 14.13 et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum Marc 14.14 et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem Marc 14.15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis Marc 14.16 et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha Marc 14.17 vespere autem facto venit cum duodecim Marc 14.18 et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum Marc 14.19 at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego Marc 14.20 qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino Marc 14.21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille Marc 14.22 et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum Marc 14.23 et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes Marc 14.24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur Marc 14.25 amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei Marc 14.26 et hymno dicto exierunt in montem Olivarum Marc 14.27 et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves Marc 14.28 sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam Marc 14.29 Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego Marc 14.30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus Marc 14.31 at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant Marc 14.32 et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem Marc 14.33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere Marc 14.34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate Marc 14.35 et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora Marc 14.36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu Marc 14.37 et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare Marc 14.38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma Marc 14.39 et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens Marc 14.40 et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei Marc 14.41 et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum Marc 14.42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est Marc 14.43 et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus Marc 14.44 dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite Marc 14.45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum Marc 14.46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum Marc 14.47 unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam Marc 14.48 et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me Marc 14.49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae Marc 14.50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt Marc 14.51 adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum Marc 14.52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis Marc 14.53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores Marc 14.54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem Marc 14.55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant Marc 14.56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant Marc 14.57 et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes Marc 14.58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo Marc 14.59 et non erat conveniens testimonium illorum Marc 14.60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his Marc 14.61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti Marc 14.62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli Marc 14.63 summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes Marc 14.64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis Marc 14.65 et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant Marc 14.66 et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis Marc 14.67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras Marc 14.68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit Marc 14.69 rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est Marc 14.70 at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es Marc 14.71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis Marc 14.72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

Marc : Caput 14

The Passion of Jesus according to Mark 14

Chapter 14 of the Gospel of Mark immerses us in the heart of Jesus' Passion. It invites us to reflect on how Jesus faces betrayal and abandonment. This poignant account addresses pivotal events such as the anointing in Bethany, the Last Supper, the agony in Gethsemane, and the arrest of our Lord. Through these moments, we discover profound themes such as sacrifice, the new covenant, and faithfulness in the midst of trials.

Mark 14 presents Jesus as the Lamb who willingly gives himself for the salvation of humanity. As we meditate on this chapter, we will be enlightened by five biblical passages that resonate with the sacrificial themes of this powerful story.

Prophetic Reference from Zechariah

According to Zechariah 13:7, we read: "Awake, O sword, against my shepherd, against the man who is near me," declares the Lord of hosts. "Strike the shepherd, and the sheep will be scattered, and I will turn my hand to the little ones." Jesus quotes this prophecy in Mark 14:27 to announce the scattering of his disciples following his arrest.

The Betrayal of Judas

In Psalm 41:9, it is written: "Even my closest friend, in whom I trusted and shared my bread, has turned against me." This verse is fulfilled in the betrayal of Judas, as recounted in Mark 14:18-21, where Jesus predicts that one of his disciples will betray him.

The Blood of the Covenant

Exodus 24:8 states: "Then Moses took the blood, sprinkled it on the people, and said, 'This is the blood of the covenant that the Lord has made with you according to all these words.'" In Mark 14:24, Jesus refers to this passage when instituting the Lord's Supper, speaking of his blood as the "blood of the covenant ».

The Cry of Abandonment

Psalm 22:1 tells us: "My God! My God! Why have you forsaken me? Why are you so far from saving me, so far from my cry of anguish?" Jesus quotes this psalm in Mark 15:34 during his crucifixion, thus expressing his profound sense of abandonment.

The Silence of the Lamb

Isaiah 53:7 reminds us: "He was oppressed and afflicted, yet he did not open his mouth. Like a lamb led to the slaughter, and like a sheep before its shearers that is silent, he did not open his mouth." This prophecy is fulfilled in Jesus' silence before his accusers, as narrated in Mark 14:60-61.

By meditating on these passages, we are called to understand the depth of Jesus' sacrifice and to renew our commitment to him, as faithful disciples, even in times of trial and uncertainty.