Luc - Caput 9

Luc 9.1 convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent Luc 9.2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos Luc 9.3 et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis Luc 9.4 et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis Luc 9.5 et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos Luc 9.6 egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique Luc 9.7 audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur Luc 9.8 a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit Luc 9.9 et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum Luc 9.10 et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida Luc 9.11 quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat Luc 9.12 dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus Luc 9.13 ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas Luc 9.14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos Luc 9.15 et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes Luc 9.16 acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas Luc 9.17 et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim Luc 9.18 et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae Luc 9.19 at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit Luc 9.20 dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei Luc 9.21 at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc Luc 9.22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere Luc 9.23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me Luc 9.24 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam Luc 9.25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat Luc 9.26 nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum Luc 9.27 dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei Luc 9.28 factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret Luc 9.29 et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens Luc 9.30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias Luc 9.31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem Luc 9.32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo Luc 9.33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret Luc 9.34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem Luc 9.35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite Luc 9.36 et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant Luc 9.37 factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa Luc 9.38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi Luc 9.39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum Luc 9.40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt Luc 9.41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum Luc 9.42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit Luc 9.43 et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius Luc 9.44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum Luc 9.45 at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo Luc 9.46 intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset Luc 9.47 at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se Luc 9.48 et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est Luc 9.49 respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum Luc 9.50 et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est Luc 9.51 factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem Luc 9.52 et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi Luc 9.53 et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem Luc 9.54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos Luc 9.55 et conversus increpavit illos Luc 9.56 et abierunt in aliud castellum Luc 9.57 factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris Luc 9.58 et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet Luc 9.59 ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum Luc 9.60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei Luc 9.61 et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt Luc 9.62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei

Luc : Caput 9

Luke Chapter 9: A Turning Point in Jesus' Ministry Chapter 9 of the Gospel of Luke represents a decisive moment in the ministry of Jesus Christ. This insightful passage covers several key events, including the sending out of the disciples, the miracle of the feeding of the five thousand, Peter's confession, and the transfiguration. Through these accounts, Jesus also foretells his death and teaches what discipleship truly entails. This chapter sheds light on Jesus' divine identity and the cost of following Him, while setting the stage for His final journey to Jerusalem.

Reflection on Biblical Passages

We invite you to reflect on five biblical passages that illuminate the crucial themes of this transformative chapter:

Exodus 16:4

"Then the Lord said to Moses, 'I will rain down bread from heaven for you. The people must go out every day and collect their daily allowance. With this, I will test them to see whether or not they follow My instructions.'" This account of the manna in the desert foreshadows the miracle where Jesus feeds the five thousand people, as described in Luke 9:10-17.

Daniel 7:13-14

"In my night vision, I saw someone like a son of man coming with the clouds of heaven. He approached the old man and was brought before him. He was given authority, glory, and a kingdom; all peoples, nations, and languages ​​worshipped him. His dominion is an everlasting dominion that will never end, and his kingdom will never be destroyed." This vision of Daniel is linked to Peter's confession that Jesus is the Christ (Luke 9:18-20), as well as to the transfiguration (Luke 9:28-36).

2 Kings 1:10-12

"Elijah answered the commander, 'If I am a man of God, let fire come down from heaven and consume you and your fifty men!' And fire came down from heaven and consumed the commander and his men." This incident with Elijah contrasts sharply with Jesus' reaction to his disciples, who wanted to do the same thing (Luke 9:51-56).

Matthew 8:19-22

"A teacher of the law came to him and said, 'Teacher, I will follow you wherever you go.' Jesus replied, 'The foxes have their holes and the birds of the air have their nests, but the Son of Man has nowhere to lay his head.'" This passage illustrates the cost of following Jesus, a teaching also present in Luke 9:57-62.

Matthew 10:7-8

"Wherever you go, preach this message: 'The kingdom of heaven is at hand.' Heal the sick, raise the dead, cleanse the lepers, and cast out demons. Freely you received it; freely give it." Jesus' sending out of the disciples in Matthew resonates with the sending out of the twelve in Luke 9:1-6, emphasizing the importance of mission and service.

As we meditate on these passages, we are invited to deepen our understanding of Jesus' teachings and reflect on our own commitment as disciples. May our faith inspire us to follow in our Lord's footsteps with courage and determination.