Luc - Caput 10

Luc 10.1 post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus Luc 10.2 et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem Luc 10.3 ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos Luc 10.4 nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis Luc 10.5 in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui Luc 10.6 et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur Luc 10.7 in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum Luc 10.8 et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis Luc 10.9 et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei Luc 10.10 in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite Luc 10.11 etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei Luc 10.12 dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati Luc 10.13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent Luc 10.14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis Luc 10.15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris Luc 10.16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit Luc 10.17 reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo Luc 10.18 et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem Luc 10.19 ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit Luc 10.20 verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis Luc 10.21 in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te Luc 10.22 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare Luc 10.23 et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis Luc 10.24 dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Luc 10.25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo Luc 10.26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis Luc 10.27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum Luc 10.28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives Luc 10.29 ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus Luc 10.30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto Luc 10.31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit Luc 10.32 similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit Luc 10.33 Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est Luc 10.34 et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit Luc 10.35 et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi Luc 10.36 quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones Luc 10.37 at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter Luc 10.38 factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam Luc 10.39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius Luc 10.40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet Luc 10.41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima Luc 10.42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

Luc : Caput 10

The Mission of Jesus according to the Gospel of Luke

Chapter 10 of the Gospel of Luke expands on Jesus' mission and questions how the Kingdom of God advances. This dynamic text presents the sending out of the seventy disciples, the parable of the Good Samaritan, and the visit to the house of Martha and Mary. Through these stories, Luke highlights the joy of mission, the love of others, and the importance of listening to Jesus.

Luke 10 thus reveals the fundamental principles of discipleship and service in the Kingdom. We invite you to consider five biblical passages that correlate with the essential lessons of this inspiring chapter.

1. Matthew 9:37-38

"Then he said to his disciples, 'The harvest is plentiful, but the laborers are few. Ask the Lord of the harvest to send out laborers into his harvest.' This passage echoes Jesus' statement in Luke 10:2, when sending out the seventy-two disciples. It emphasizes the importance of praying for mission and the need for workers in the Lord's vineyard.

2. Deuteronomy 6:5

"Love the Lord your God with all your heart, with all your soul, and with all your might." This fundamental commandment is cited by the jurist in Luke 10:27 during the discussion on eternal life, reminding us that God's love must be at the center of our lives.

3. Leviticus 19:18

"Do not take revenge or hold a grudge against anyone of your own, but love your neighbor as yourself. I am the Lord." This commandment is mentioned alongside Deuteronomy 6:5 in Luke 10:27, serving as a summary of the law and how we are to live as disciples of Jesus.

4. John 11:1-44

"There was a man named Lazarus who was sick. He was from Bethany, the village of Mary and her sister Martha. [...] Then Jesus said in a loud voice, 'Lazarus, come out!' The dead man came out." This account from John's Gospel offers an enriching perspective on Mary and Martha, mentioned in Luke 10:38-42, and illustrates Jesus' power over life and death.

5. Psalm 91:13

"He will trample the lion and the serpent; the strong lion and the serpent he will trample." This verse is echoed in Jesus' statement in Luke 10:19, emphasizing the authority Christ confers on His disciples to overcome the forces of evil.

By meditating on these passages, we are called to live our faith fervently, to love our neighbor, and to respond to the Lord's call in the mission He entrusts to us.