Luc - Caput 11

Luc 11.1 et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos Luc 11.2 et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum Luc 11.3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie Luc 11.4 et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem Luc 11.5 et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes Luc 11.6 quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum Luc 11.7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi Luc 11.8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios Luc 11.9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis Luc 11.10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur Luc 11.11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi Luc 11.12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem Luc 11.13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se Luc 11.14 et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae Luc 11.15 quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia Luc 11.16 et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo Luc 11.17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet Luc 11.18 si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia Luc 11.19 si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt Luc 11.20 porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei Luc 11.21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet Luc 11.22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit Luc 11.23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit Luc 11.24 cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi Luc 11.25 et cum venerit invenit scopis mundatam Luc 11.26 et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus Luc 11.27 factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti Luc 11.28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt Luc 11.29 turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae Luc 11.30 nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti Luc 11.31 regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic Luc 11.32 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic Luc 11.33 nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant Luc 11.34 lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit Luc 11.35 vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint Luc 11.36 si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te Luc 11.37 et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit Luc 11.38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium Luc 11.39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate Luc 11.40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit Luc 11.41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis Luc 11.42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere Luc 11.43 vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro Luc 11.44 vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt Luc 11.45 respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis Luc 11.46 at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas Luc 11.47 vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos Luc 11.48 profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra Luc 11.49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur Luc 11.50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista Luc 11.51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione Luc 11.52 vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis Luc 11.53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis Luc 11.54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum

Luc : Caput 11

Jesus' Teachings in Luke Chapter 11

Luke chapter 11 delves deeper into Jesus' teachings on prayer and spirituality. This sacred text presents crucial lessons that invite us to meditate on our faith and our relationship with God. At the heart of this chapter are essential elements such as the Lord's Prayer, the parable of the annoying friend, and reflections on seeking divine signs.

Key Teachings

Jesus also confronts the Pharisees and lawyers, denouncing their hypocrisy. He emphasizes the importance of perseverance in prayer and inner purity. Luke 11 challenges each reader to live an authentic and transformative faith.

Meditation on Bible Passages

Meditate with us on five Bible passages that illuminate the essential themes of this provocative chapter:

Matthew 6:9-13

“You pray like this: Our Father in heaven, Hallowed be your name. Your kingdom come. Your will be done, on earth as it is in heaven. Give us this day our daily bread. Forgive us our debts, as we forgive our debtors. And lead us not into temptation, but deliver us from evil.” » This passage presents Matthew's version of the Lord's Prayer, which Luke introduces in Luke 11:2-4.

Matthew 12:43-45

"When an unclean spirit leaves a person, it walks through dry places seeking rest and does not find it. Then it says, 'I will return to the house from which I came.' When it arrives, it finds the house empty, swept, and put in order. Then it goes away and brings with it seven other spirits worse than itself, and when they enter, they begin to live there. And the final state of that person becomes worse than the first. This will also happen to this wicked generation." This passage parallels Luke 11:24-26, illustrating the danger of incomplete spiritual reform.

Jonah 3:5

"The Ninevites believed in God. They proclaimed a fast, and everyone, from the greatest to the least, put on sackcloth. » This verse is referenced in Luke 11:32, where Jesus compares the Ninevites' response to Jonah's preaching with the response of their generation.

Mark 4:21

"He said to them, 'Is a lamp brought to be placed under a bowl or under a bed? Is it not ordinarily placed on a lamp?' » This passage is similar to Luke 11:33, where Jesus uses the metaphor of light to teach the responsibility of sharing the truth.

James 1:5

“If any of you lacks wisdom, ask God, who gives wisdom to all freely and willingly, and it will be given to you.” » This verse echoes Jesus' teaching in Luke 11:9-13 on the importance of asking God.

These passages remind us of the importance of prayer, repentance, and the light we must share in the world. May these reflections nourish our faith and spiritual commitment.