Luc - Caput 12

Luc 12.1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis Luc 12.2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur Luc 12.3 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis Luc 12.4 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant Luc 12.5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete Luc 12.6 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo Luc 12.7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis Luc 12.8 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei Luc 12.9 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei Luc 12.10 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur Luc 12.11 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis Luc 12.12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere Luc 12.13 ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem Luc 12.14 at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos Luc 12.15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet Luc 12.16 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit Luc 12.17 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos Luc 12.18 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea Luc 12.19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare Luc 12.20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt Luc 12.21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives Luc 12.22 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini Luc 12.23 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum Luc 12.24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis Luc 12.25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum Luc 12.26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis Luc 12.27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis Luc 12.28 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei Luc 12.29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli Luc 12.30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis Luc 12.31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis Luc 12.32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum Luc 12.33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit Luc 12.34 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit Luc 12.35 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes Luc 12.36 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei Luc 12.37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis Luc 12.38 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi Luc 12.39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam Luc 12.40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit Luc 12.41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes Luc 12.42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram Luc 12.43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem Luc 12.44 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum Luc 12.45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari Luc 12.46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet Luc 12.47 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas Luc 12.48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo Luc 12.49 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur Luc 12.50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur Luc 12.51 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem Luc 12.52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres Luc 12.53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam Luc 12.54 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit Luc 12.55 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit Luc 12.56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis Luc 12.57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est Luc 12.58 cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem Luc 12.59 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas

Luc : Caput 12

Luke Chapter 12: Trust in God and Kingdom Priorities Chapter 12 of the Gospel of Luke addresses essential themes such as anxiety and the priorities of the Kingdom of God. Jesus teaches us to place our trust in God through various warnings and teachings. This profound text warns us against hypocrisy, speaks of divine providence, and presents the famous parable of the rich fool. Jesus emphasizes the need to remain vigilant, exercise faithful stewardship, and be aware of the controversial nature of his message. This chapter reminds us of the importance of seeking God's Kingdom first, even in the midst of our earthly concerns. Let's explore five biblical passages that delve deeper into the fundamental principles of this chapter, to strengthen our faith and trust in God.

Matthew 10:28

"Do not be afraid of those who kill the body but cannot kill the soul. Rather, be afraid of Him who is able to destroy both soul and body in hell." This passage echoes Luke 12:4-5, where Jesus teaches us about true fear, the fear that comes from understanding divine power.

Mark 13:11

"Whenever you are arrested and brought to trial, do not be anxious about what you will say. Say only what is given to you at that time, for it will not be you who will speak, but the Holy Spirit." This verse resonates with Luke 12:11-12, where Jesus promises the assistance of the Holy Spirit in times of persecution, inviting us to serenity and confidence.

Matthew 6:25-26

"Therefore I tell you, do not be anxious about your own life, what you will eat or what you will drink; nor with their own bodies, as to what they will wear. Is not life more important than food, and the body more important than clothing? Look at the birds of the air: they do not sow or reap or store away in barns, yet the heavenly Father feeds them. Are you not of much more value than they? This passage, parallel to Luke 12:22-24, reminds us to trust God for our basic needs, emphasizing our worth in the eyes of the Creator.

Matthew 24:43-44

"But understand this: If the owner of the house knew at what hour of the night the thief would come, he would be on his guard and would not allow his house to be broken into. Therefore, you also must be prepared, because the Son of Man will come at an hour when you do not expect him." This excerpt, similar to Luke 12:39-40, uses the metaphor of the thief to teach us the importance of spiritual vigilance and preparation.

Revelation 3:20

"Behold, I stand at the door and I knock. If anyone hears my voice and opens the door, I will come in and dine with him, and he with me." This verse resonates with the theme of availability and vigilance, which is also central to Jesus' teaching in Luke 12:35-38. Meditating on these passages, we are called to strengthen our trust in God and adjust our priorities according to the values ​​of the Kingdom. May our faith grow and our hearts remain open to the teaching of our Lord.