Luc - Caput 8

Luc 8.1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo Luc 8.2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant Luc 8.3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis Luc 8.4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem Luc 8.5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud Luc 8.6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem Luc 8.7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud Luc 8.8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat Luc 8.9 interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola Luc 8.10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant Luc 8.11 est autem haec parabola semen est verbum Dei Luc 8.12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant Luc 8.13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt Luc 8.14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum Luc 8.15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia Luc 8.16 nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen Luc 8.17 non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat Luc 8.18 videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo Luc 8.19 venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba Luc 8.20 et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre Luc 8.21 qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt Luc 8.22 factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt Luc 8.23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur Luc 8.24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas Luc 8.25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei Luc 8.26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam Luc 8.27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis Luc 8.28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas Luc 8.29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta Luc 8.30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum Luc 8.31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent

Luc : Caput 8

The Power of God's Word in Luke Chapter 8

Chapter 8 of the Gospel of Luke reveals the power of God's Word and the unique authority of Jesus. Through teachings and miracles, Jesus demonstrates his mastery over nature, unclean spirits, and even death. This chapter, rich in teachings, includes several significant events:

Significant Events

Among the stories, we find the parable of the sower, the calming of the storm, the deliverance of the demon-possessed man of Gerasa, the healing of the woman suffering from an issue of blood, and the resurrection of Jairus's daughter. Each of these miracles underscores the importance of Jesus' faith and sovereignty. Exploring Bible Passages We invite you to explore five Bible passages that enrich the key themes of this powerful chapter: 1. Mark 4:3-9

"Listen! The sower went out to sow. As he sowed, some fell by the wayside, and the birds came and devoured it. Other seeds fell on rocky ground…"

This passage is a parallel version of the parable of the sower that Jesus tells in Luke 8:4-8.

2. Psalms 107:28-30

"In their distress they cried out to the Lord, and he delivered them. He reduced the storm to a breeze…"

This psalm foreshadows the miracle of Jesus calming the storm in Luke 8:22-25.

3. Leviticus 15:25-27

"When a woman has an issue of blood for many days…"

This Old Testament law helps us understand the meaning of the healing of the woman suffering from an issue of blood in Luke 8:43-48.

4. 1 Kings 17:17-24

"Some time later, the woman's son, who owned the house, fell ill…"

This story foreshadows Jesus' resurrection of Jairus's daughter in Luke 8:49-56.

5. Isaiah 42:16

"I will lead the blind by ways they have not known…"

This prophecy of Isaiah refers to the healing ministry of Jesus, illustrated by several miracles recounted in Luke 8.

Conclusion

Luke chapter 8 is a call to faith, to trust in the power of Jesus over all aspects of our existence. May these biblical passages nourish our meditation and strengthen our commitment to following the Word of God.