Luc - Caput 7

Luc 7.1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum Luc 7.2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus Luc 7.3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius Luc 7.4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes Luc 7.5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis Luc 7.6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres Luc 7.7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus Luc 7.8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit Luc 7.9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni Luc 7.10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum Luc 7.11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa Luc 7.12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa Luc 7.13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere Luc 7.14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge Luc 7.15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae Luc 7.16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam Luc 7.17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem Luc 7.18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his Luc 7.19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus Luc 7.20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus Luc 7.21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum Luc 7.22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Luc 7.23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me Luc 7.24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri Luc 7.25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt Luc 7.26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam Luc 7.27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te Luc 7.28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo Luc 7.29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis Luc 7.30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo Luc 7.31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt Luc 7.32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis Luc 7.33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet Luc 7.34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum Luc 7.35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis Luc 7.36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit Luc 7.37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti Luc 7.38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat Luc 7.39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est Luc 7.40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic Luc 7.41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta Luc 7.42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget Luc 7.43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti Luc 7.44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit Luc 7.45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos Luc 7.46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos Luc 7.47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit Luc 7.48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata Luc 7.49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit Luc 7.50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

Luc : Caput 7

The Compassion and Authority of Jesus in Luke Chapter 7

Chapter 7 of the Gospel of Luke poignantly illustrates the compassion and authority of Jesus. Through various interactions with individuals, the Master reveals not only His divine power, but also His deep empathy for those who suffer. This powerful text recounts the healing of the centurion's servant, the resurrection of the widow of Nain, and the significant encounter with John the Baptist. The chapter culminates with the forgiveness of a sinful woman, a vivid illustration of Jesus' grace and mercy.

Luke 7 is a revelation of Jesus' messianic identity, highlighting His power over sickness and death. We invite you to explore five biblical passages that shed light on the central themes of this revelatory chapter.

Illuminating Bible Passages

2 Kings 4:32-37

"When Elisha arrived home, he found the boy dead, lying on his bed. He went in, shut the door, leaving him alone with the boy, and prayed to the Lord. [...] The boy sneezed seven times and opened his eyes."

This Old Testament account foreshadows Jesus' resurrection of the widow's son in Luke 7:11-17.

Malachi 3:1

"See, I will send my messenger, who will prepare the way before me. And suddenly the Lord, whom you seek, will come to his temple. The messenger of the covenant, the one you delight in, will come, says the Lord of hosts."

This prophecy is quoted by Jesus in Luke 7:27, referring to John the Baptist as the messenger who prepares the way.

Isaiah 29:18-19

"In that day the deaf will hear the words of the scroll, and the eyes of the blind will see, freed from darkness and gloom. Once again, the humble will rejoice in the Lord, and the needy will exult in the Holy One of Israel."

This prophecy of Isaiah is fulfilled in the actions of Jesus described in Luke 7:22 when he responds to the disciples of John the Baptist.

Psalms 51:17

"The sacrifices that please God are a spirit broken; a broken and contrite heart, O God, you will not despise."

This psalm reflects the attitude of the sinful woman who anoints Jesus' feet in Luke 7:36-50.

Matthew 11:28-30

"Come to me, all you who are weary and burdened, and I will give you rest. Take my yoke upon you and learn from me, for I am gentle and lowly in heart, and you will find rest for your souls. For my yoke is easy and my burden is light."

This invitation from Jesus completes his response to John's disciples in Luke 7:22-23, showing his compassion for those in need.