Luc - Caput 6

Luc 6.1 factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus Luc 6.2 quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis Luc 6.3 et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant Luc 6.4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus Luc 6.5 et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati Luc 6.6 factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida Luc 6.7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum Luc 6.8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit Luc 6.9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere Luc 6.10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius Luc 6.11 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu Luc 6.12 factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei Luc 6.13 et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit Luc 6.14 Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum Luc 6.15 Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes Luc 6.16 Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor Luc 6.17 et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis Luc 6.18 qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur Luc 6.19 et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes Luc 6.20 et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei Luc 6.21 beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis Luc 6.22 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis Luc 6.23 gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum Luc 6.24 verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram Luc 6.25 vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis Luc 6.26 vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum Luc 6.27 sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt Luc 6.28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos Luc 6.29 ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere Luc 6.30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas Luc 6.31 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter Luc 6.32 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt Luc 6.33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt Luc 6.34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia Luc 6.35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos Luc 6.36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est Luc 6.37 nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini Luc 6.38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis Luc 6.39 dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent Luc 6.40 non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius Luc 6.41 quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras Luc 6.42 et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui Luc 6.43 non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum Luc 6.44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam Luc 6.45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur Luc 6.47 omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est Luc 6.48 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram Luc 6.49 qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna

Luc : Caput 6

The Fundamental Teachings of Jesus in Luke Chapter 6

Luke chapter 6 presents the fundamental teachings of Jesus that reveal essential principles of the Kingdom of God. This rich and profound text addresses crucial themes such as the Sabbath controversy, the selection of the Twelve Apostles, and the famous Sermon on the Plain. Through these teachings, Jesus explores topics such as love of enemies, judgment, generosity, and the foundation of faithful living.

This chapter highlights the revolutionary ethic of the Kingdom of God and calls every believer to a transformed life. We invite you to consider five biblical passages that correlate with the crucial teachings of this transformative chapter.

Matthew 5:44

"But I say to you, love your enemies and pray for those who persecute you." This verse echoes Jesus' teaching in Luke 6:27-28 about loving one's enemies, emphasizing the importance of prayer and kindness toward those who harm us.

James 2:13

"For judgment without mercy will be visited on those who have shown no mercy. Mercy triumphs over judgment!" This passage reflects Jesus' teaching in Luke 6:36-37 on mercy, reminding us that our judgment must be compassionate.

Matthew 7:3-5

"Why do you notice the speck in your brother's eye, but do not notice the plank in your own? [...] You hypocrite, first take the log out of your own eye." This passage parallels Jesus' teaching in Luke 6:41-42 on the judgment of others, inviting us to introspect before criticizing others.

James 1:22

"Be doers of the word, and not hearers only, deceiving yourselves." This exhortation from James reflects Jesus' teaching in Luke 6:46-49 on the importance of listening and acting on his words, emphasizing the need for faith active.

1 Samuel 21:1-6

"David went to Nob, to the house of Ahimelech the priest, [...] Then the priest gave him the consecrated bread." This passage is mentioned by Jesus in Luke 6:3-4 to defend his disciples when they were accused of harvesting grain on the Sabbath, illustrating the primacy of mercy over the law.

These biblical passages reinforce Jesus' teaching in Luke chapter 6 and invite us to live according to the values ​​of the Kingdom of God, transforming ourselves through love, mercy, and action in accordance with the Word. divine.