Luc - Caput 22

Luc 22.1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha Luc 22.2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem Luc 22.3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim Luc 22.4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis Luc 22.5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare Luc 22.6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis Luc 22.7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha Luc 22.8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus Luc 22.9 at illi dixerunt ubi vis paremus Luc 22.10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat Luc 22.11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem Luc 22.12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate Luc 22.13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha Luc 22.14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo Luc 22.15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar Luc 22.16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei Luc 22.17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos Luc 22.18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat Luc 22.19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem Luc 22.20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur Luc 22.21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa Luc 22.22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur Luc 22.23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset Luc 22.24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior Luc 22.25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur Luc 22.26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator Luc 22.27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat Luc 22.28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis Luc 22.29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum Luc 22.30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel Luc 22.31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum Luc 22.32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos Luc 22.33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire Luc 22.34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me Luc 22.35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil Luc 22.36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium Luc 22.37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent Luc 22.38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est Luc 22.39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli Luc 22.40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem Luc 22.41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat Luc 22.42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat Luc 22.43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat Luc 22.44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram Luc 22.45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia Luc 22.46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem Luc 22.47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum Luc 22.48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis Luc 22.49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio Luc 22.50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram Luc 22.51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum Luc 22.52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus Luc 22.53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum Luc 22.54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe Luc 22.55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum Luc 22.56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat Luc 22.57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum Luc 22.58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum Luc 22.59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est Luc 22.60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus Luc 22.61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis Luc 22.62 et egressus foras Petrus flevit amare Luc 22.63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes Luc 22.64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit Luc 22.65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum Luc 22.66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis Luc 22.67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi Luc 22.68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis Luc 22.69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei Luc 22.70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum Luc 22.71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius

Luc : Caput 22

The Passion of Christ according to Luke 22

Chapter 22 of the Gospel according to Luke immerses us in the opening moments of Christ's Passion. This rich and poignant text shows us how Jesus prepares for his sacrifice by confronting the conspiracy brewing against him, instituting the Last Supper, and predicting his disciples' betrayal and denial. The scene of Jesus' agony in the Garden of Gethsemane and his arrest reveal the profound spiritual conflict that accompanies these pivotal events.

Luke 22 highlights Christ's sacrificial love and his unwavering determination to fulfill the Father's will. In this meditation, we invite you to reflect on five biblical passages that explore the central themes of this moving chapter.

1. 1 Corinthians 11:23-25

“For I received from the Lord what I also delivered to you: that the Lord Jesus, on the night he was betrayed, took bread, and after giving thanks, he broke it and said, ‘This is my body, which is given for you; do this in remembrance of me.’ In the same way, after supper, he took the cup and said, ‘This cup is the new covenant in my blood; do this every time you drink it in remembrance of me.’” »

This passage from Paul recalls the institution of the Lord's Supper, a fundamental moment described in detail in Luke 22:14-20.

2. Matthew 26:41

"Watch and pray that you may not enter into temptation. The spirit is willing, but the flesh is weak. »

This warning echoes Jesus' words in Gethsemane, recorded in Luke 22:40, 46, emphasizing the struggle between the spirit and the flesh.

3. John 13:38

"Then Jesus answered, 'Will you lay down your life for me? I assure you, before the rooster crows, you will deny me three times!' »

Jesus' prediction of Peter's denial parallels Luke 22:34, showing the fragility of human fidelity.

4. Mark 14:36

"And he said, 'Abba, Father, all things are possible for you. Take this cup away from me, yet not what I will, but what you will.' »

Jesus' prayer in Gethsemane, similar to the one recorded in Luke 22:42, expresses his deep commitment to God's will.

5. Isaiah 53:12

"Therefore I will give him a portion with the great, and he shall divide the spoil with the strong, because he dedicated his life to the point of death and was numbered with the transgressors. For he bore the sin of many and made intercession for the transgressors. »

Jesus quotes this prophecy in Luke 22:37, identifying himself as the one who bears the burden of human sins.

As we meditate on these passages, we are invited to contemplate the depth of Christ's love and the significance of his Passion. May this reflection inspire us to live our faith fervently and follow the example of our Savior.