Luc - Caput 23

Luc 23.1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum Luc 23.2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse Luc 23.3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis Luc 23.4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine Luc 23.5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc Luc 23.6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset Luc 23.7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus Luc 23.8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri Luc 23.9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat Luc 23.10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum Luc 23.11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum Luc 23.12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem Luc 23.13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe Luc 23.14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis Luc 23.15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei Luc 23.16 emendatum ergo illum dimittam Luc 23.17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum Luc 23.18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban Luc 23.19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem Luc 23.20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum Luc 23.21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum Luc 23.22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam Luc 23.23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum Luc 23.24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum Luc 23.25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum Luc 23.26 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum Luc 23.27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum Luc 23.28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros Luc 23.29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt Luc 23.30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos Luc 23.31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet Luc 23.32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur Luc 23.33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris Luc 23.34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes Luc 23.35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus Luc 23.36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi Luc 23.37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac Luc 23.38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum Luc 23.39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos Luc 23.40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es Luc 23.41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit Luc 23.42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum Luc 23.43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso Luc 23.44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam Luc 23.45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium Luc 23.46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit Luc 23.47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat Luc 23.48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur Luc 23.49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes Luc 23.50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus Luc 23.51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei Luc 23.52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu Luc 23.53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat Luc 23.54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat Luc 23.55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius Luc 23.56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

Luc : Caput 23

The Trial, Crucifixion, and Burial of Jesus according to Luke 23

Chapter 23 of the Gospel of Luke immerses us in a solemn moment in Christian history: the trial, crucifixion, and burial of Jesus. How does the Son of God face human injustice? This powerful text recounts the trials before Pilate and Herod, the death sentence, the road to Calvary, and the crucifixion. It also includes Jesus' last words on the cross and his death, revealing the injustice of the world and the justice of God fulfilled in Christ.

Exploring the Deep Themes of Luke 23

We invite you to explore with us five biblical passages that shed light on the deep themes of this crucial chapter.

1. Matthew 27:46

"About three o'clock in the afternoon, Jesus cried out in a loud voice, "Eli, Eli, lama sabachthani?" which means, "My God! My God! Why have you forsaken me?"" Although not recorded in Luke, this cry of Jesus on the cross complements the account of the crucifixion in Luke 23.

2. John 19:30

"After drinking the vinegar, Jesus said, "It is finished!" And bowing his head, he gave up his spirit." This final statement of Jesus on the cross in John completes the account in Luke 23:46.

3. Mark 15:38

"The veil of the sanctuary was torn in two from top to bottom." This miraculous event, also recorded in Luke 23:45, symbolizes a new access to God through Jesus' death.

4. Psalm 31:5

"Into your hands I commend my spirit; save me, Lord, God of truth." Jesus quotes this psalm in his final words on the cross, as recorded in Luke 23:46.

5. Acts 13:29

"When they had fulfilled everything that was written about him, they took him down from the tree and laid him in a tomb." This verse from Acts summarizes the events described in Luke 23:50-53.

These passages remind us of the depth and significance of Christ's passion and invite us to reflect on the mystery of suffering and redemption. May this meditation bring us ever closer to our Lord Jesus Christ.