Lévitique - Caput 7

Lévitique 7.1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est Lévitique 7.2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris Lévitique 7.3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia Lévitique 7.4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis Lévitique 7.5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto Lévitique 7.6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est Lévitique 7.7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit Lévitique 7.8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius Lévitique 7.9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur Lévitique 7.10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur Lévitique 7.11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino Lévitique 7.12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas Lévitique 7.13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis Lévitique 7.14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem Lévitique 7.15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane Lévitique 7.16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est Lévitique 7.17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet Lévitique 7.18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit Lévitique 7.19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea Lévitique 7.20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis Lévitique 7.21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis Lévitique 7.22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lévitique 7.23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis Lévitique 7.24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios Lévitique 7.25 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo Lévitique 7.26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus Lévitique 7.27 omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis Lévitique 7.28 locutus est Dominus ad Mosen dicens Lévitique 7.29 loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius Lévitique 7.30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti Lévitique 7.31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius Lévitique 7.32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis Lévitique 7.33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua Lévitique 7.34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel Lévitique 7.35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur Lévitique 7.36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis Lévitique 7.37 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis Lévitique 7.38 quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai

Lévitique : Caput 7

The Laws of Offerings in Leviticus 7

Leviticus chapter 7 provides a crucial conclusion to the laws of offerings, delving into various aspects of God's prescribed sacrifices. This sacred text details additional rules regarding the guilt offering, peace offerings, and the portions allotted to the priests. It also addresses crucial topics such as the prohibition against eating fat and blood, as well as the specifics of the displaced breast and the raised thigh.

Leviticus 7 establishes principles of holiness in worship and emphasizes the importance of priestly support. Through these laws, we are invited to consider our relationship with God and our responsibility in sacred stewardship. Let's explore together five biblical passages that enrich our understanding of acceptable worship and God's love.

Key Bible Passages

1 Corinthians 10:18: "Consider the people of Israel: do not those who eat the sacrifices partake of the altar?" In this verse, Paul refers to the practice of eating peace offerings mentioned in Leviticus 7, linking this concept to Christian communion.

Hebrews 10:4: "For it is impossible for the blood of bulls and goats to take away sins." This verse stands in stark contrast to the sin offerings described in Leviticus 7, highlighting the inadequacy of animal sacrifices compared to the redemption we find in Christ.

Romans 12:1: "Therefore, brethren, I beseech you by the mercies of God, that you offer yourselves a living sacrifice, holy, acceptable to God; this is your proper service." Paul here uses the sacrificial language of Leviticus 7 to describe the Christian life as a living sacrifice, an act of devotion to God.

Mark 12:33: "To love Him with all your heart, with all your mind, and with all your strength, and to love your neighbor as yourself, is greater than all burnt offerings and sacrifices." Jesus cites the sacrifices of Leviticus 7 while highlighting the primacy of love for God and neighbor, reminding us that our devotion must be manifested in our actions and relationships.

Colossians 1:20: "And through him he reconciles all things, whether on earth or in heaven, making peace through his blood shed on the cross." Paul here evokes the language of the peace offering of Leviticus 7, illustrating Christ's work of reconciliation and the peace He brings us through His ultimate sacrifice.

Meditating on these passages, we are called to renew our understanding of worship and to live by these sacred principles, thus honoring our God in all our actions.