Lévitique - Caput 8

Lévitique 8.1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lévitique 8.2 tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis Lévitique 8.3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi Lévitique 8.4 fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores Lévitique 8.5 ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri Lévitique 8.6 statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos Lévitique 8.7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit Lévitique 8.8 quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas Lévitique 8.9 cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus Lévitique 8.10 tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua Lévitique 8.11 cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo Lévitique 8.12 quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit Lévitique 8.13 filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus Lévitique 8.14 obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas Lévitique 8.15 immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius Lévitique 8.16 adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare Lévitique 8.17 vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus Lévitique 8.18 obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas Lévitique 8.19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum Lévitique 8.20 ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni Lévitique 8.21 lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei Lévitique 8.22 obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas Lévitique 8.23 quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis Lévitique 8.24 obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum Lévitique 8.25 adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit Lévitique 8.26 tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum Lévitique 8.27 tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino Lévitique 8.28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini Lévitique 8.29 tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus Lévitique 8.30 adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum Lévitique 8.31 cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos Lévitique 8.32 quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet Lévitique 8.33 de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio Lévitique 8.34 sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur Lévitique 8.35 die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est Lévitique 8.36 feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi

Lévitique : Caput 8

Priestly Consecration in Leviticus 8

Chapter 8 of the book of Leviticus immerses us in the sacred ordination of Aaron and his sons as priests. This captivating account precisely describes the consecration ritual, which includes the priestly vestments, the anointing with oil, and the specific offerings. Throughout this chapter, Moses' authority is highlighted, as is the priests' purification and their seven-day seclusion. Leviticus 8 thus illustrates the seriousness and sacredness of the priestly function.

We invite you to consider five biblical passages that reveal the profound meaning of the priesthood in the relationship between God and His people.

Hebrews 5:1

"Every high priest is chosen from among men and appointed to represent them before God, offering gifts and sacrifices for sins." This verse makes us reflect on the crucial role of the high priest, whose consecration is described in Leviticus 8.

Exodus 29:4-9

"Then bring Aaron and his sons to the entrance of the Tent of Meeting and tell them to wash with water. Dress Aaron in the sacred robes, anoint him, and consecrate him to serve as my priest..." This passage sheds light on the priestly consecration process detailed in Leviticus 8.

1 Peter 2:9

"But you are a chosen generation, a royal priesthood, a holy nation, the people of God, to declare the praises of Him who called you out of darkness into His marvelous light." In this verse, Peter applies the concept of the priesthood in Leviticus 8 to all believers in Christ, emphasizing our sacred calling.

Revelation 1:6

"And has made us to be a kingdom and priests to serve his God and Father. To him be glory and power forever and ever! Amen." John uses the language of priestly consecration from Leviticus 8 to describe the exalted status of believers in Christ.

Hebrews 7:27

"Unlike the other high priests, he does not need to offer sacrifices day after day, first for his own sins and then for those of the people. He has sacrificed once and for all by offering himself." This verse underlines the uniqueness of Christ's priesthood, in contrast to the Aaronic priesthood established in Leviticus 8.

These biblical passages remind us of the richness and depth of the priesthood, and how it is rooted in our relationship with God, a call to live our faith with dignity and reverence.