Jean - Caput 5

Jean 5.1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis Jean 5.2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens Jean 5.3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum Jean 5.4 [] Jean 5.5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua Jean 5.6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri Jean 5.7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit Jean 5.8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula Jean 5.9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die Jean 5.10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum Jean 5.11 respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula Jean 5.12 interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula Jean 5.13 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco Jean 5.14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat Jean 5.15 abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum Jean 5.16 propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato Jean 5.17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor Jean 5.18 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis Jean 5.19 amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit Jean 5.20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini Jean 5.21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat Jean 5.22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio Jean 5.23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum Jean 5.24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam Jean 5.25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent Jean 5.26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso Jean 5.27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est Jean 5.28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius Jean 5.29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii Jean 5.30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me Jean 5.31 si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum Jean 5.32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me Jean 5.33 vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati Jean 5.34 ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis Jean 5.35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius Jean 5.36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit Jean 5.37 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis Jean 5.38 et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis Jean 5.39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me Jean 5.40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis Jean 5.41 claritatem ab hominibus non accipio Jean 5.42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis Jean 5.43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis Jean 5.44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis Jean 5.45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis Jean 5.46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit Jean 5.47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis

Jean : Caput 5

The Healing at the Pool of Bethesda: A Reflection on John Chapter 5

Chapter 5 of the Gospel of John presents us with a pivotal moment in Jesus' life: the healing of a paralyzed man at the Pool of Bethesda. This event is more than just a miracle; it raises a profound controversy about Jesus' authority, especially because it took place on the Sabbath, thus challenging legalistic interpretations of the law.

Jesus' Discourse: His Relationship with the Father

In this chapter, Jesus engages in a powerful discourse about his intimate relationship with the Father. He refers to his messianic identity and his divine mission. This passage invites us to reflect on the life-giving power of Christ and divine judgment, while affirming the testimonies that validate his authority.

Reflection on Five Bible Passages To enrich our understanding of this chapter, let's meditate on five biblical passages that shed light on the themes addressed in John 5: Exodus 20:8-11 Remember the Sabbath day, to keep it holy. This commandment emphasizes the importance of the Sabbath, in connection with the controversy surrounding Jesus' healing on that day. target="_blank">Daniel 7:13-14

"He has received authority, glory, and a kingdom." This prophetic vision echoes Jesus' statements about his authority, as he mentions in John 5:19-30.

Deuteronomy 19:15

"Every accusation must be confirmed by the testimony of two or three witnesses." This principle is echoed in Jesus' words about testimony concerning himself, as recorded in John 5:31-47.

Isaiah 26:19

"Their bodies will be raised." This prophetic verse resonates with Jesus' claims about the resurrection, as outlined in John 5:25-29.

Psalms 33:9

"He spoke, and it was done." This passage illustrates the creative power of Word of God, a central theme in Jesus' statements about his life-giving capacity in John 5:21.

By meditating on these passages, we are invited to deepen our understanding of Jesus' work and authority, and to recognize the spiritual depth behind every miracle and every word he speaks.