Jean - Caput 4

Jean 4.1 ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes Jean 4.2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius Jean 4.3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam Jean 4.4 oportebat autem eum transire per Samariam Jean 4.5 venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo Jean 4.6 erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta Jean 4.7 venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere Jean 4.8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent Jean 4.9 dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis Jean 4.10 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam Jean 4.11 dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam Jean 4.12 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius Jean 4.13 respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum Jean 4.14 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam Jean 4.15 dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire Jean 4.16 dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc Jean 4.17 respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum Jean 4.18 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti Jean 4.19 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu Jean 4.20 patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet Jean 4.21 dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem Jean 4.22 vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est Jean 4.23 sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum Jean 4.24 spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare Jean 4.25 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia Jean 4.26 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum Jean 4.27 et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea Jean 4.28 reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus Jean 4.29 venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus Jean 4.30 exierunt de civitate et veniebant ad eum Jean 4.31 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca Jean 4.32 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis Jean 4.33 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare Jean 4.34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius Jean 4.35 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem Jean 4.36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit Jean 4.37 in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit Jean 4.38 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis Jean 4.39 ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci Jean 4.40 cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies Jean 4.41 et multo plures crediderunt propter sermonem eius Jean 4.42 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi Jean 4.43 post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam Jean 4.44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet Jean 4.45 cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum Jean 4.46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum Jean 4.47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori Jean 4.48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis Jean 4.49 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus Jean 4.50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat Jean 4.51 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret Jean 4.52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris Jean 4.53 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota Jean 4.54 hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam

Jean : Caput 4

Jesus' Transforming Encounter with the Samaritan Woman

Chapter 4 of the Gospel of John presents a powerful encounter between Jesus and a Samaritan woman, revealing how He breaks down the social and religious barriers that divide people. This conversation at the well becomes a source of teaching on profound themes such as living water and worship in spirit and truth.

The Conversation at the Well

During this exchange, Jesus uses the metaphor of living water to explain the nature of the eternal life He offers. He touches the Samaritan woman's heart, revealing not only her past but also its transformative potential. This moment illustrates the importance of intercultural evangelism, where Jesus connects with someone considered marginalized.

True Worship

John 4 also addresses the concept of true worship. Jesus declares that the hour is coming when worshipers will worship the Father in spirit and truth. This statement emphasizes that true worship is not limited to a physical location, but is expressed in the sincerity and depth of one's relationship with God.

Healing and Authentic Faith

The chapter continues with the healing of the son of a royal official, illustrating the power of authentic faith. This healing, which occurs remotely, demonstrates that the faith of those who believe in Jesus can transcend human limitations.

Exploring Related Bible Passages

We invite you to meditate on five biblical passages that illuminate the revolutionary principles of John chapter 4: