Jean - Caput 6

Jean 6.1 post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis Jean 6.2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur Jean 6.3 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis Jean 6.4 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum Jean 6.5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii Jean 6.6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus Jean 6.7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat Jean 6.8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri Jean 6.9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos Jean 6.10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia Jean 6.11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant Jean 6.12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant Jean 6.13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt Jean 6.14 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum Jean 6.15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus Jean 6.16 ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare Jean 6.17 et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus Jean 6.18 mare autem vento magno flante exsurgebat Jean 6.19 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt Jean 6.20 ille autem dicit eis ego sum nolite timere Jean 6.21 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant Jean 6.22 altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent Jean 6.23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino Jean 6.24 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum Jean 6.25 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti Jean 6.26 respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis Jean 6.27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus Jean 6.28 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei Jean 6.29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille Jean 6.30 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris Jean 6.31 patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare Jean 6.32 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum Jean 6.33 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo Jean 6.34 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc Jean 6.35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam Jean 6.36 sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis Jean 6.37 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras Jean 6.38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me Jean 6.39 haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die Jean 6.40 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die Jean 6.41 murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi Jean 6.42 et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi Jean 6.43 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem Jean 6.44 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die Jean 6.45 est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me Jean 6.46 non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem Jean 6.47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam Jean 6.48 ego sum panis vitae Jean 6.49 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt Jean 6.50 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur Jean 6.51 ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Jean 6.52 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum Jean 6.53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis Jean 6.54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die Jean 6.55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus Jean 6.56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo Jean 6.57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me Jean 6.58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum Jean 6.59 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum Jean 6.60 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire Jean 6.61 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat Jean 6.62 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius Jean 6.63 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt Jean 6.64 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum Jean 6.65 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo Jean 6.66 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant Jean 6.67 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire Jean 6.68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes Jean 6.69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei Jean 6.70 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est Jean 6.71 dicebat autem Judam Simonis Iscariotem hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

Jean : Caput 6

The Bread of Life: Revelation and Spiritual Nourishment

Chapter 6 of the Gospel of John offers us a powerful and transformative narrative, combining the miracles of the multiplication of the loaves with the profound discourse on the Bread of Life. In this text, Jesus responds to both the physical and spiritual needs of humanity, revealing his divine nature and saving mission.

The Miracle of the Multiplication of the Loaves

This chapter begins with the miracle of Jesus feeding more than 5,000 people with five loaves and two fish. This act of divine generosity illustrates not only Jesus' ability to provide for material needs, but also his desire to nourish our souls. By walking on water, Jesus demonstrates his mastery over creation and strengthens the faith of his disciples.

Teaching on the True Manna

John 6 offers us a profound teaching that Jesus is the true manna, the one who gives eternal life. He invites us to understand that, just as the manna nourished the Israelites in the desert, he himself is the bread that meets our spiritual needs. This chapter explores essential themes such as divine provision, persevering faith, and the nature of true life in Christ.

Meditating on Bible Passages

To deepen our understanding of this chapter, let's meditate on five biblical passages that shed light on the deeper meanings of these teachings:

By meditating on these passages, we are invited to deepen our relationship with Jesus, the Bread of Life, and to recognize in Him the source of our spiritual life and our eternal hope.