Job - Caput 34

Job 34.1 pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est Job 34.2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me Job 34.3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat Job 34.4 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius Job 34.5 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum Job 34.6 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato Job 34.7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam Job 34.8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis Job 34.9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo Job 34.10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas Job 34.11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet Job 34.12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium Job 34.13 quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est Job 34.14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet Job 34.15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur Job 34.16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei Job 34.17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas Job 34.18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios Job 34.19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi Job 34.20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu Job 34.21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat Job 34.22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem Job 34.23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium Job 34.24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis Job 34.25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur Job 34.26 quasi impios percussit eos in loco videntium Job 34.27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt Job 34.28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum Job 34.29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines Job 34.30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi Job 34.31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo Job 34.32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam Job 34.33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere Job 34.34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me Job 34.35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam Job 34.36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis Job 34.37 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum

Job : Caput 34

Divine Justice According to Elihu's Discourse

Chapter 34 of the Book of Job presents the second discourse of Elihu, a key figure in the exploration of human suffering and divine justice. In this argumentative text, Elihu vigorously defends God's justice by refuting Job's accusations, which question God's fairness in his trials.

The Impartiality and Omniscience of God

Elihu asserts that God is impartial and omniscient. He emphasizes that God's ways transcend our limited understanding. This chapter addresses essential themes such as divine sovereignty, God's universal justice, and the limits of our own human wisdom. This is how Job 34 deepens the discussion on the nature of divine justice.

Five Revealing Bible Passages

To enrich our understanding of the complex themes of this difficult chapter, consider five biblical passages that highlight God's justice:

These verses remind us that, even in times of doubt and suffering, we can trust in God's perfect justice. Elihu, through his speech, invites us to recognize the depth of divine wisdom and to surrender to His infinite justice.