Jérémie - Caput 51

Jérémie 51.1 haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem Jérémie 51.2 et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius Jérémie 51.3 non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius Jérémie 51.4 et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius Jérémie 51.5 quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel Jérémie 51.6 fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei Jérémie 51.7 calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt Jérémie 51.8 subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur Jérémie 51.9 curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes Jérémie 51.10 protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri Jérémie 51.11 acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui Jérémie 51.12 super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis Jérémie 51.13 quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae Jérémie 51.14 iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur Jérémie 51.15 qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos Jérémie 51.16 dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis Jérémie 51.17 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis Jérémie 51.18 vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt Jérémie 51.19 non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius Jérémie 51.20 conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna Jérémie 51.21 et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius Jérémie 51.22 et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem Jérémie 51.23 et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus Jérémie 51.24 et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus Jérémie 51.25 ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis Jérémie 51.26 et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus Jérémie 51.27 levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum Jérémie 51.28 sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius Jérémie 51.29 et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem Jérémie 51.30 cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius Jérémie 51.31 currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum Jérémie 51.32 et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt Jérémie 51.33 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius Jérémie 51.34 comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me Jérémie 51.35 iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem Jérémie 51.36 propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius Jérémie 51.37 et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator Jérémie 51.38 simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum Jérémie 51.39 in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus Jérémie 51.40 deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis Jérémie 51.41 quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes Jérémie 51.42 ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est Jérémie 51.43 factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis Jérémie 51.44 et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit Jérémie 51.45 egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini Jérémie 51.46 et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem Jérémie 51.47 propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius Jérémie 51.48 et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus Jérémie 51.49 et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra Jérémie 51.50 qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum Jérémie 51.51 confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini Jérémie 51.52 propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus Jérémie 51.53 si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus Jérémie 51.54 vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum Jérémie 51.55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum Jérémie 51.56 quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet Jérémie 51.57 et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius Jérémie 51.58 haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt Jérémie 51.59 verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae Jérémie 51.60 et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem Jérémie 51.61 et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haec Jérémie 51.62 dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo Jérémie 51.63 cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten Jérémie 51.64 et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae

Jérémie : Caput 51

The Prophecy of Jeremiah 51: The Fall of Babylon

Chapter 51 of the book of Jeremiah concludes the prophecy against Babylon, the most powerful empire of its time. What fate awaited this great city? This vibrant and detailed text illustrates the total destruction of Babylon, symbolized by a stone thrown into the Euphrates River. Through these verses, we discover profound themes such as God's retributive justice, the futility of idols, and the ultimate triumph of God's kingdom over earthly kingdoms. Jeremiah 51 thus reinforces divine supremacy over all human authority.

We invite you to consider with us five biblical passages that highlight the eternal principles of this landmark chapter.

Revelation 18:2

"And he cried with a loud voice, 'It is fallen! Babylon the great is fallen, and has become the habitation of demons, and the hold of every foul spirit, and a hiding place of every unclean and hateful bird. This verse resonates with Jeremiah's prophecy about the fall of Babylon, applying it to an eschatological context.

Isaiah 13:19-20

"Babylon, the jewel of kingdoms, the glory and pride of the Babylonians, will be like Sodom and Gomorrah when God destroyed them. It will never be inhabited or populated from generation to generation. The Arab will not pitch his tent there, and the shepherd will not rest his flock there." This prophecy from Isaiah about the destruction of Babylon reinforces and completes the message of Jeremiah 51.

Daniel 5:30-31

"That same night Belshazzar king of the Babylonians was killed, and Darius the Mede seized the kingdom at the age of sixty-two." This excerpt from the book of Daniel recounts the historical fulfillment of Jeremiah's prophecy concerning the fall of Babylon.

Psalms 137:8-9

"O Babylon, doomed to destruction, happy is he who repays you for the evil you have done us! Happy is he who takes his children and dashes them against the rock!" This psalm expresses the feelings of the exiles in Babylon, reflecting the theme of divine vengeance present in Jeremiah 51.

1 Peter 5:13

"She who is in Babylon, chosen like you, greets you, and so does my son Mark." In this epistle, Peter uses "Babylon" as a code for Rome, showing how the symbolism of Babylon in Jeremiah continued to be applied in the New Testament era.

Meditating on these passages, we are reminded of God's power and his commitment to his people. The prophecy of Jeremiah 51 invites us to reflect on the nature of the kingdoms of this world and to affirm our faith in the ultimate victory of God's kingdom.