Jérémie - Caput 52

Jérémie 52.1 filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna Jérémie 52.2 et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Ioachim Jérémie 52.3 quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis Jérémie 52.4 factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu Jérémie 52.5 et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae Jérémie 52.6 mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae Jérémie 52.7 et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum Jérémie 52.8 persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius diffugit ab eo Jérémie 52.9 cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia Jérémie 52.10 et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha Jérémie 52.11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius Jérémie 52.12 in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem Jérémie 52.13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit Jérémie 52.14 et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae Jérémie 52.15 de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae Jérémie 52.16 de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolas Jérémie 52.17 columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem Jérémie 52.18 et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt Jérémie 52.19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae Jérémie 52.20 columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum Jérémie 52.21 de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat Jérémie 52.22 et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata Jérémie 52.23 nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur Jérémie 52.24 et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli Jérémie 52.25 et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis Jérémie 52.26 tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha Jérémie 52.27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua Jérémie 52.28 iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres Jérémie 52.29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas Jérémie 52.30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae Jérémie 52.31 et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris Jérémie 52.32 et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone Jérémie 52.33 et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae Jérémie 52.34 et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius

Jérémie : Caput 52

Reflection on Jeremiah Chapter 52

Jeremiah chapter 52 concludes the book with a revealing historical epilogue. How are Jeremiah's prophecies fulfilled in the course of history? This final text recapitulates the fall of Jerusalem, the exile of the people, and the fate of Judah's leaders. It highlights God's faithfulness to His word, the consequences of persistent disobedience, and the hope that endures beyond judgment.

Jeremiah 52 stands as a historical testimony to the truth of Jeremiah's prophecies. Through this reflection, we invite everyone to consider five biblical passages that align with the final themes of this concluding chapter.

1. 2 Kings 25:1-21

"So in the ninth year of Zedekiah's reign, on the tenth day of the tenth month, Nebuchadnezzar king of Babylon marched against Jerusalem with his entire army. He encamped before the city and built ramparts around it." This passage provides a historical narrative paralleling the events described in Jeremiah 52, confirming the details of Jerusalem's fall.

2. Lamentations 1:1

"How lonely is this city, so crowded! She has become like a widow who was great among the nations! The princess of the provinces has become a slave!" This lament of Jeremiah reflects the state of Jerusalem after its fall, as described in Jeremiah 52.

3. Ezekiel 12:13

"I will spread my net over him, and he will be taken in my snare. I will bring him to Babylon, the land of the Chaldeans, but he will not see it, and there he will die." This prophecy of Ezekiel concerning King Zedekiah is fulfilled in the events recounted in Jeremiah 52.

4. Daniel 1:1-2

"In the third year of the reign of Jehoiakim king of Judah, Nebuchadnezzar king of Babylon came to Jerusalem and besieged it. And the Lord delivered Jehoiakim king of Judah into his hand, along with some of the vessels of the temple of God. He carried them to the temple of his god in the land of Shinar and put them in the storehouse of his god." Daniel provides additional context for the events leading up to the situation described in Jeremiah 52.

5. 2 Chronicles 36:20-21

"Those who escaped from the sword he brought to Babylon, and they became servants to him and to his sons until the reign of Persia. Thus was fulfilled the word of the Lord through Jeremiah the prophet: 'The land shall enjoy its sabbaths throughout the time of its desolation, until seventy years are completed.'" This passage shows the fulfillment of Jeremiah's prophecies, including the duration of the exile, as mentioned in Jeremiah 52.

May this reflection on Jeremiah chapter 52 and related passages inspire us to deepen our understanding of God's faithfulness and the hope that flows from it, even in the darkest moments of history.